Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., …
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.37
Unproofread scanNot analysed yet
Je lenger je lieber ich bin allein/
Denn treu und warheit ist worden klein.
Feceris haud quicquam, nisi quod fecisse necesse est,
Quamque dedit, norma est una sequenda, Deus.
Et fugito turbam, nisi cum Res publica poscit
Congressus modicos: futile turba malum est.
Nec tibi curabis multos adiungere amicos.
Rarae haec sunt, candor, gratia, iusta fides.
At si quos poteris, reque officiisque iuvato,
Sic tamen, adiutos ne meminisse putes.
Praecipue vero remis, velisque potentum
Fucosas fugito cautus amicitias.