Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
Perge mihi Latio sermone exponere Iona, Cecropidum in medio crimina dicta foro,
Et quibus insontem Demosthena proscidit hostis,
Ausonia nobis iurgia voce refer.
Non ignava decent generosas otia mentes,
Virtutemque acer durat, alitque labor.
Ergo operas studiis socias adiungito nostris,
Atque aliquam partem viribus adde meis.