Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., AD EUNDEM.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.61
Unproofread scanNot analysed yet
Affertur digitis nostris tibi Epistola scripta,
Quam iuveni misit Thais amica suo.
Ista lege tamen capies suavissime Iona,
Ut latia facias Thaida voce loqui.
Forte nefas ducis cum scorto ludere Iona,
Casta quia in templis sacra docere soles.
Crede mihi, illa gregem cum pinxit docta Lycaei,
De parvis atomis qui impia bella movet:
Perstrinxit fucata etiam pietate magistros,
Turpe quibus faciunt vendita sacra lucrum.