Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, CAPUT III.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ne te parve puer capiant oblivia legis,
Quae clara summi prodita voce Dei est.
Verum insculpe tuo cordi sanctissima iussa,
Sit mens divina scripta tabella manu.
Sic tibi contingent longissima tempora vitae
Placatusque dabit maxima dona Deus.
In dubiis numquam deerit prudentia rebus,
Et Deus eventus, consiliumque reget.
Esse Deo curae te credito pectore toto.
Auxilium vitae, posce modo, ille feret.
Auro pars hominum fidunt, prudentia multis
Securos animos tollere vana solet.
Sed tu consiliis ne fide tuis, Deus illa
Arbiter et vindex irrita saepe facit.
Quicquid ages, petito Deus ut te rite gubernet,
Semper enim gressus sic regit ille tuos.
Decipiet fallax tua te sapientia, numquam
Ingenii fidas viribus ipse tui.
Et non eveniet quicquid promiserit illa,
Noxia sunt et quae profore saepe putes.
Quid fieri tantum properabas Cora sacerdos,
Attulit exitium nam tibi raptus honos.
Quae iussit Deus, haec tantum faciasque, probesque,
Qui timet haec, fugiat cetera cuncta procul.
Felix ille Dei qui formidaverit iram,
Non fortuna piis saeva nocere potest.
Primitias frugum genuit quas fertilis annus,
Munera caelesti debita redde patri.
Et donum esse Dei fatearis pectore grato,
Semina quod magno faenore reddit ager,
Ne seges eludet messem fallacibus herbis,
Ipse ope caelesti semina laeta fovet.
Has tantum laudes sibi dici poscit ad aras,
Gratior hic honos est, quam data tura Deo.
Partem aliquam tamen et promas in pauperis usus.
Certa Sacerdotum pars quoque messis erit.
Sic tibi divino vindemia munere fundet,
Uvida de pleno fervida musta lacu.
Si mihi parueris, et vincent horrea messes,
Et seges in pingui luxuriabit humo, et cetera