Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, CANTICA CANTICORUM, Caput I.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Crebra tuae Dominus noster dat basia genti,
Et figit labris oscula blanda suis.
Namque tuus favor est nobis iucundior unus
Quam bona quae curas pellere vina solent.
Cum nobis verbum donaveris, undique fama
Nominis ingentes spargitur ipsa tui.
Nunc igitur multi verbi recreantur odore,
Et norunt multi te pater, atque colunt.
Accurrunt et te cupiunt novisse puellae,
Haec verbi fragrans agmina ducit odor,
Tu tamen infirmae praebe solacia genti,
Currentesque iuva numine quaeso tuo.
Esse vides nobis subeunda pericula mille,
Illa nisi duce te vincere nemo potest.
Ecce autem in thalamos securam me modo ducit
Rex meus et nova nunc gaudia pectus habet.
Hic nova dat miserae rursus solacia genti,
Et medios hostes inter et arma tegit.
Haec te quisquis amat benefacta agnoscere gra,
Et laudare solet pectore summe pater.
Nigra equidem videor sicut tentoria Cedar,
Incultis Arabes quae posuere locis.
Et quoniam exercent me multa pericula spernor,
Fortunae species est odiosa meae.
Sum formosa tamen pulchrae Salomonis ut arces
In celsa quas nunc ille Sione struit.