Latin · Dactylic hexameter
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, PRIMUM CAPUT Epistolae ad Colossenses.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Exoptat Paulus vobis quicumque Colossis,
Mente pia Christum colitis, pacem atque salutem:
O ego quas dicam grates tibi maxime rerum
Conditor immensum quia late spargis in orbem
Nostri Evangelii demissa oracula caelo.
Doctrinaeque tuae parvis das ferre Colossis
Munera ut in clara possint te luce videre,
Et metuant vitiis te nostris triste minantem
Supplicium et bonitate tua confidere discant.
Et Christi meritis placatum diligere ausint,
Defendique regique tuo se numine credant,
Et certam vitae melioris concipiant spem,
Et casto sibi quisque alios complexus amore,
Omnibus officiis liget: Et quae cetera Epaphras
Ille meus docuit, sed tu pater optime rerum
Aspires, et adhuc infirmas provehe vires,
Et teneris concede animis adolescere, quaeso.
O pater et parvos caelesti ope perge fovere
Segniaque accendas divino numine corda,
Ut discant oculos in te defigere mentis,
Et magni assuescant propius vim cernere amoris.
Quo nos qui colimus Christum complectere, et esse
Nos curae tibi perspiciant, certentque vicissim
Iam mores tibi castos, atque reponere facta
Digna Evangelio, atque aliquas referant tibi grates,
Contemnantque minas ingenti pectore mundi,
Et sperent dextra defendi posse paterna,
Sic Evangelii surgat seges aurea nostri, et cetera