Latin
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, lines 5.9-5.16
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.9-16
Unproofread scanNot analysed yet
Forte domi solus quondam dum Naso sederet
Intentus studiis, carminibusque suis.
Paelignus gelido veniens a rure colonus,
Ardua divini limina vatis adit.
Utque erat agrestis, strepitu ferit ostia magno,
Et tacito properans increpat ore moras.
Nescio quid talem vatem sit, et inter asellum,
Pespondit breviter Naso Poeta, fores.
Vendunt carmina ceteri Poetae,
Et mercede suum locant laborem,
Et prostare suas iubent Camenas
Pro paucis obolisve, nummulisve.
Nos gratis celebrare te solemus.
Nostrum ergo officium tibi probari
Aequum est, quisquis enim nihil reposcit
Vera Encomia dicere est putandus.
O princeps hederam tibi sequacem
Nos contexuimus, piumque munus
Frondentem pueri damus coronam.
Tantum barbara nulla te Tiara
Tantum Causia nulla te decebit
Quantum te virides decent Corymbi.
Vatum convenit haec corona Regi,
Musae namque hedera solent piorum
Vatum cingere tempora albicante.
Grato pectore parva dona sume,
Quae nos officiosa turba tamquam
Divis debita tura dedicamus.
Vera fides, Deus, est Regum te sceptra tueri,
Et quoddam numen Regibus esse datum.
Ergo precor faveas regnis puerilibus istis,
Namque etiam pueri sunt tua cura Pater.
Si quos larga iuvat Livii facundia, et ingens
Copia quae Cornu vicerit Ida tuum:
Huc agite atque aedes studiosi visite nostras
Sidonii relegam maxima facta ducis.
Dicendi Crassus divinas explicat artes,
Cum rusticatur Thusculi.
Vicerit iste senem facundae Nestora linguae,
Sermonis elegantia.
Quem si forte libet propius cognoscere adeste,
Nos proponemus candide.
Intentet Macedum Regi quae fulmina Rhetor
Atticus, huc venias si modo nosse velis.
Tullii nos hodie optimum libellum,
Qui pectus tenerum rudemque linguam
Divini expolit arte, praelegemus.
Virtutis tibi monstrat eminentem
Arcem Tullius, atque firmiorem
Portum, quem feriant Noti procaces,
Eurique, Boreaeque, saevientes
Frustra, quique minas nihil moretur
Fortunae, et placidam tibi quietem
Et mentem pariat sereniorem.