Latin
front.1.1.1 to front.1.1.3
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
INCLUTO ET SUMMAE SPEI ILLUSTRIS: PRINCIPI AC Domino Domino ALBERTO FRIDERICO, illustrissimi principis et Domini ALBERTI senioris etc. Filio, Marchioni Brandenburgensi, Duci Prussia, Stetini, Pomeraniae, etc. Principi Rugiae etc. et Burggravio Noribergensi etc. Domino suo clementissimo, S. P. D. NARRAT STRABO, apud Iassum Cariae insulam, quae tum ex piscatu potissimum rem fecerit, eximium quendam citharoedum, cum in praecipui oppidi Theatro publico erudite et suaviter caneret, audirentque eum Iassi omnes, paulo post, cum tintinnabulum increpuisset, quo piscium venum expositorum daretur signum, statim ab Iassiis una omnibus ad forum piscatorium dilapsis, desertum esse, remanente unico surdastro, ad quem cum propius accessisset Musicus, eique et propter Musicae studium et honorem sibi habitum, quod non ut ceteri …statim ad tintinnabuli crepitum profugisset piscium causa, gratias egisset, Tum illum, quid ais? num iam tintinnabulum sonuit? dixisse, cumque hic affirmaret, Continuo illum, At tibi o homo bene sit, respondisse, ac protinus ipsum quoque ad emendos pisces procurrisse, atque ita praestantem Musicum ac Poetam turpiter relictum solum, nec quemquam inventum esse in ea tota insula, qui vel ingenii vel artis pulcherrimae opus pluris faceret, quam putridos pisces. Idem in hac difficili et morosa delirantis Mundi senecta tum doctrinae de Deo, quam sonant Dei beneficio Ecclesiae nostrae iam annos amplius quadraginta, tum artibus liberalis doctrinae omnibus fere, et in primis honestissimis Poeticae studiis accidere utinam falso queri possemus. Facit hoc saeculum, quod deliri senes solent, quos ait Cicero, quo minus vitae superest, eo plus viatici quaerere. Ita nunc quidem vere sordidis parandarum opum curis et occupationibus, et Euripidei Cyclopis exemplo, uni Deorum Ventri dediti omnes fere ubique terrarum homines, culturam doctrinarum et artium optimarum praecipuum hominis ornamentum et decus turpiter aut contemnunt, aut neglegunt, nec ulla est tam sordida ars, modo quaestuosa sit, quae non, ut a stolidis Iassiis putridorum piscium mercatura, studiis ingenii atque doctrinae anteferatur. Inter ipsos scholasticos coetus, qui vere sunt veteris sapientiae ac pietatis et doctrinarum ac virtutum omnium quasi …,neque ardor is est discendi, qui fuit annis superioribus, neque eruditionis et artium optimarum aestimatio.