Latin
front.1.1.4 to front.1.1.5
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.1.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Vivit et versatur in Scholis sonantibus studia doctrinae otiosa fere inventus, remissis animis, sine studio, sine disciplina, sine industria, et donec per aetatem quaestum facere nondum potest, in Theatris tamen studiorum adest, ut Iassius ille surdaster, sine auribus, donec florentis aetatis consumpto tempore ad pisces patrios revocetur, interea existimans otium litterarium tantum potioris negotii inopiam esse, nec aliud agi his studiis nostris, quam ut animi ingeniosorum hominum sese oblectent otiosa litterarum iucunditate, a qua liceat alienis esse, et suo cuique interea genie indulgere, suas oblectationes quaerere. Hic error vel vesania potius in plerorumque animis, etiam qui sapientuli haberi volunt, altius radices egit, quam Ecclesiis, Rebus publicis et communi generis humani expedit aut dignitati aut incolumitati, evellenda rursus et sananda, si fieri potest, omnium qui doctrinae et litterarum dignitatem, necessitatem et usum intellegunt, auctoritate, studiis, defensione, opera atque omni ingenii orationisque conatu et contentione. Sed ea res universa cum et maioris argumenti sit, quam ut de eo in praesentia dici debere videatur, et multorum litteris iam pridem et querelis cottidie quasi deploretur, non ero nunc prolixior, sed de Poeticae studiis et carminum faciendorum exercitatione admonendae adolescentiae causa initio huius libelli pauca dicam. Constat premi saepe numero Poetices studia non solum perversa vulgi opinione, sed iniquis etiam leviter eruditorum et inconditis iudiciis, existimantium, Poemata non aliud quam otiosi temporis quosdam pueriles ludos, et ingeniosorum ridicula …esse, nec amplius quicquam in iis requiri aut spectari oportere. Hoc perversitatis contagio imbuti iuniorum animi, praesertim in hac fatali, de qua dixi, optimarum artium neglegentia et fastidio, quod superioris saeculi ardorem erga studia aviditateque discendi subsecutu nescio quomodo subinde incrementa sumit, nec cognitas quidem litteras Poetarum, ut minus vitae necessarias aut passim neglegunt, aut securi etiam contemnunt, non secus acrem nihili, aut si numeros demas, non multo praestantiorem anilibus fabellis, quibus vel recitandis vel occinendis ad colum aut foculum longi temporis levetur taedium, labor, atque molestia, denique non admodum dignam statuunt, in qua temporis aliquid operaeque ponatur, de quo est longe sentiendum aliter.