Latin
front.1.1.9 to front.1.1.10
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.1.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne penes Ethnicos tantum constitisse Poeticorum ingeniorum fecunditas existimari possit, consideretur, et Ecclesiam Dei omnium temporum eximios Poetas habuisse, qui intelligentes Musarum summum et praecipuum officium esse celebrationem veri Dei, cuius Musae et opus et donum sunt, omnem ingenii vim, eruditionem, elegantiam ad Christum …unicum Ecclesiae …et gubernatorem mirificum, aeternarum laudum praeconiis concinendum sapienter pieque contulerunt, indeque et ingenii et verae erga Deum pietatis laudem vivi, et post obitum aeternam nominis famam immortalitatemque consecuti, soli nunc verorum Poetarum fructu, gloria et praemiis cum Deo, Angelis, et sanctus omnibus in aeternitate fruuntur. De qua re eruditae antiquitatis exempla ac monumenta et graeca et latina cum auctorum nominibus, complura recitare possemus, praesertim si et veteres et recentioris memoriae Poetas quarumlibet nationum commemorare vellemus, sed et haec nimis longa futura esset, et Epistolae modum excessura oratio, quam nunc ad id quod agimus revocemus. Annis igitur superioribus in Germania excitatis rursum cum luce Evangelii melioribus linguarum et artium studiis, meminimus, virum ingenio, sapientia, eruditione, iudicio, pietate erga Deum, sedulitate laborum in docendo, beneficentia et virtutum omnium ornamentis, denique et meritorum erga Ecclesiam, Rem publicam et posteritatem vera existimatione et fama clarissimum PHILIPPUM MELANTHONEM, communem eruditorum omnium saeculi nostri praeceptorem merito habitum, cum et instaurator esset studiorum omnis doctrinae piae et liberalis singulari munere Dei datus, et assertor ac vindex acerrimus, propagator felicissimus, magno conatu Poeticae quoque studia excitasse, cum frequenter summos Poetas Graecos et Latinos aut enarraret ipse, aut si quando occupationum mole, qua semper pene obrutus Ecclesiae et Scholis serviebat, impediretur, eosdem enarrandos aliis committeret, quos tamen adiuvabat illo praesertim tempore, subiectionibus eruditis earum rerum, quae in optimo quoque Poeta, aut consideratione dignissimae essent, aut velut in eximii operis pictura maxime eminerent.