Latin
front.1.1.6 to front.1.1.8
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.1.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod ad ipsam facultatem attinet, qua praestantissimi viri apud Hebraeos, Moses, Samuel, David, Asaph: apud Graecos Orpheus, Homerus, Pindarus: apud Latinos Virgilius, Ovidius, Horatius, et alii innumerabiles excelluerunt, sic statuendum est, Poeticen non minus quam alios Heroicos motus singulare Dei et eximium donum esse, concessum illustribus ingeniis ad Dei et virtutum et rerum, quae divinitus fiunt in genere humano, celebrationem. Non enim casu conditum est genus humanum, nec fortunae caeco aut temerario impetu, ut navis sine Nauclero regitur, sed in omnibus parvis et magnis imperiis lucet gubernatio divina, plena documentis sapientiae, bonitatis, iustitiae et severitatis Dei, ac manifestum est, a Deo, ut Daniel inquit, constitui et stabiliri regna, ac rursum mutari et transferri conspicuis praemiorum et poenarum exemplis, Denique et singulorum hominum res, actiones, eventus respici a mente divina. Haec providentiae Dei et praesentiae in genere humano testimonia cum et agnosci conditor omnipotens et celebrari velit etiam extra Ecclesiam, ad eam rem semper excitat praestantia ingenia, quorum ipsorum motus esse immediate Dei opus et donum, aliis non solum rudibus litterarum, sed etiam eruditis hominibus …,est ante omnium manus (ut ita dicam) atque oculos. Quis enim umquam fuit tam ineptae ac temerariae seu spei seu arrogantiae, qui aut Davidis ineffabiles, eius, quae secundum Deum est pietatis, affectus, aut Homeri et Virgilii numerosas politicae vitae Idaeas et quasi …rerum humanarum, aut suavissimam Ovidianarum …varietatem sese imitando, non dico superare, sed exprimere posse confideret? Etsi autem in languescente in dies hominum natura, eam excellentiam ingeniorum quae antiquis illis saeculis fuit, decrementa sumere fatendum est: tamen hoc quoque et opus Dei et beneficium singulare censeatur, quod illorum summorum hominum monumenta inter fatales mutationes et ruinas regnorum et politiarum tam multis saeculis conservata sunt ad hanc usque extremam mundi fatiscentis posteritatem, nimirum ut nunc etiam exstarent aliquae tamquam normae, ad quarum typum atque exemplum a praeclaris et divinitus ad hoc excitatis ingeniis formarentur Poemata, celebrantia veri Dei laudes et virtutum exempla, aliasque res in vita bonas, elegantibus, doctis et sonoris versibus. Hanc esse veram Poeticorum studiorum originem, propagationem atque usum, et docti et alii omnium aetatum sapientes gubernatores animadverterunt, unde qui honor Poetis omnibus fuerit, quantum decus in facultate fundendi bonum carmen inesse semper existimatum sit, quae auctoritas versibus praestantium Poetarum tamquam oraculis attributa sit ab universa sapiente et docta vetustate, ignorare non possunt ulli, qui leviter ea litterarum monumenta aspexerunt, quae ad nostram aetatem pervenerunt, Platonis dico, Aristotelis, Demosthenis, Ciceronis, Quintiliani, et post hos Strabonis, Pausaniae, Plutarchi, denique omnium, qui de studiis antiquitatis aliquid scripserunt.