Latin
front.1.2.1 to front.1.2.3
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ita dicent fortasse nonnulli, excellentium ingeniorum, hoc est, eorum, qui ad illa divino naturae impetu, et ut ait Plato tamquam …,ferantur, Poeticae studia esse, reliquis satis esse, si ex Cicerone puram discant latinitatem, indeque mediocrem sibi dicendi scribendique facultatem comparent, quod non ita est. Nam et ipse Cicero ex Poeticae fontibus se Eloquentiam hausisse confitetur, et adfert Poetarum lectio ac versuum contexendorum exercitatio iis etiam, qui Poetae futuri non sunt, nequaquam neglegendas utilitates. Discent melius Grammaticen iuniores, cum in Poetis syllabarum quantitates et figurarum, quibus hoc genus scriptorum abundat, varietatem considerabunt. Ac propter iucunditatem primae aetati Poetarum lectionem magis congruere sensit et vetustas, quae in scholis adolescentiae Homeri Virgiliique lectionem semper primam esse voluit, et docet experientia. Iam vero progressis uberiore ingenii et doctrinae cultu, quantum in his studiis sit praesidii, adiumenti, decoris, ex eo constat quod nulla Philosophiae, nulla eloquentiae, nulla denique non solum liberalis, sed etiam piae religiosaeque doctrinae pars est, quae non sit Poeticis litteris atque monumentis comprehensa, tradita, explicata, illustrata, ut recte de Theophrasti multorumque aliorum sententia scripserit Fabius studiorum et formator et censor gravissimus, plurimum Oratori, cui omnium artium et disciplinarum tribuit cognitionem, conferre lectionem Poetarum, quod ab his et in rebus (sic enim ipse loquitur) spiritus, et in verbis sublimitas, et in affectibus motus omnis, et in personis decor petatur. Postremo condimentum quoddam studiorum omnium Poeticae cognitio est, sine qua reliquae litterae nescio quomodo asperae, morosae, tetricae apparerent, cuius quidem dignitas, usus, iucunditas, si eiusmodi, ut experiuntur eruditi, imperitorum oculis cerneretur, dubitare non possumus, quin, ut est in Phaedro Platonis, mirabiles sui amores excitatura esset. Sed removeatur ab hoc condimento, levitas, dicacitas, scurrilitas, quibus vitiis qui sunt delectati, ut semper est optimarum in vita rerum abusus aliquis, non tam in Poetarum numero, quam scurrarum habendi sunt, cum eos magis horum pravitatem, quam illorum vim decusque exprimere studuisse manifestum sit. Haec et in eandem sententiam alia multa, quam inter docendum sermonibus crebris monuisset PHILIPPUS, scribebat ipse quoque non longa Poemata (qui enim poterat alioqui vir occupatissimus Ecclesiae, Reique publicae negotiis infinitis: cum, ut verissime Ovidius cecinit, Carmina secessum scribentis et otia poscant?) sed scribebat tamen saepe quasi aliud agens non prolixi argumenti …,Epistolas, Precationes, Allegoriarum sacrarum interpretationes, Eclipsium descriptiones, Psalmos, Epitaphia, Hymnos, et id genus alia multa, vel ut aliis argumentum praeformaret, vel etiam exemplo suo poeticae usum et oblectationem cum dignitate coniunctam ostenderet, in materiis gravibus, eruditis, piis, utilibus, et sine levitate iucundis, nec modo ab anilium fabellarum futilitate alienis, sed et ingeniosis, et, ut verbo dicam, cum pietate, tum humanitate plenis, denique eiusmodi, ut his vere tribui posset Platonicum illud Elogion, quod est in tertio de legibus: …Quod qui considerabunt, facile iam me tacente intelligent id, propter quod haec nobis commemoratio suscepta fuit de viri summi et iudicio et exemplo, amplius quiddam in hoc studiorum genere quaerendum esse, quam inanem otiosi temporis oblectationem.