Latin
front.1.2.4 to front.1.2.6
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.2.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ad Epigrammata (sic enim sane nominemus Poemata, hoc a nobis volumine collecta et edita) attinet, ea vero magna ex parte, etsi ingenium, eruditionem, quotidianarum cogitationum pietatem et humanitatem auctoris perspicue ostendant, ab ipso tamen, ut qui nihil umquam aut scriberet aut faceret ad ostentationem, neque collecta, neque asservata sunt, sed a scholasticis sparsim pleraque descripta, nonnulla etiam chartis incompositis excusa circumferebantur, donec ante quinquennium tres eorum libelli simul prodirent, non solum mendosissime editi, sed etiam foetibus suppositiciis pleni, qui tamen et propter auctoris, tamquam Poetarum parentis, celebre nomen, et materiarum praestantiam ita avide empti sunt a studiosis lectoribus, ut brevi temporis spatio exempla haberi desierint, quae cum requiri crebro multumque bibliopolae nostrates animadvertissent, denuo subicere praelo tres illos Epigrammatum libellos statuerunt, meque rogarunt, ut quantum possem, quae in editione priori vitiosa, aut non genuina fuissent, emendarem ac removerem, et si qua ipse reposita haberem, editioni novae adderem, qua in re non tam ipsis, quam Rei publicae scholasticae cum summa voluntate gratificari conatus sum. Vitia igitur graphica prioris editionis, qua et multa et foeda erant, et saepenumero sententiarum quasi sepeliebant intellectum, correximus, et versus quos vel ab ipso auctore emendatos memineramus, aut alioqui perperam descriptos, restituimus, Epigrammata suppositicia removimus alicubi genuina etiam sed bis posita, et temere ac loco non suo iterata resecuimus, et de quibus scire potuimus, numerum anni, quo scripta sunt, notavimus. Addidimus autem prioribus libris TRES ALIOS NOVOS libellos, singulari studio ex mea et amicorum Bibliothecis collectos, ut nunc sex libri conficiant iustum Epigrammatum Opus. Nec me eius, quantulacumque est, operae paenitet. Nam quod ad me privatim attinet, ostendam alibi, iuvante Deo, quibus rebus huic sancto viro sim obstrictus ad aeternam gratitudinem. Nunc autem de omnibus, quos reliquit ille post se non adulterinae naturae discipulos, quorum in numero nomen meum profiteor, affirmo deberi hoc officium praestantissimo, optimaeque de re litteraria merito Praeceptori, ut omnia ab eo profecta ingenii et doctrinae monumenta, tamquam sacras reliquias non solum colligamus, sed etiam a mendis neglegentiae librariorum saeculi huius (quantum per horum turpem in hoc vitio pertinaciam licet) vindicemus: CARMINUM autem PHILIPPI illa ingeniosa atque erudita facilitas, et his comprehensa rerum bonitas tanta est, ut non solum posteritatis facile sustinere possit aequissimam censuram, sed etiam praesentis saeculi iam pridem apud exteras gentes honorifica iudicia experta sit. Ac de his Itali, quos iniquiores Germanicorum ingeniorum censores plerique existimant, non sentire solum honorifice, sed scribere etiam in iis, quos de Poeticae studiis reliquerunt, monumentis, non dubitaverunt. Nam ut omittam Bembi, Sadoleti, Giraldi testificationes plenas eruditionis, multorum instar sit nobis Iulius Caesar Scaliger, et fidei non suspecta testis, et censor iudicii acrimonia gravis, cuius de Germaniae Poetis, inter quos PHILIPPUM vel primum vel paene solum ponit, in ? Poetices, qui et Hypercriticus inscribitur, haec sunt verba: Ne Melanthon quidem abhorruit ab ea laude, quae ex Poeticis artibus comparatur, tametsi nonnulli eius populares, insanis quibusdam praeceptionibus, e Christiana Re publica Poetas exigendos exclamaverunt, quorum barbarissimam amentiam, non verbis, neque enim verbis aut nugis vinci queunt, sed contrariis effectionibus doctissimus quisque damnavit.