Latin
front.1.2.7 to front.1.2.8
Melanchthon, Epigrammatum libri sex front.1.2.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Illius igitur ingenium magnum atque ad omnia comparatum intellegemus ex iis poematiis, quibus Solis Lunaeque defectiones cecinit. Nam et tempora varie describit eadem versibus luculentis et eodem nitore praesagia statuit, cuius vestigia secuti sunt non ignobili ingenio Germani aliquot, Stigelius, Aemilius, Acontius, Volfius, Camerarius, idem PHILIPPUS in Epigrammate iucundus atque festivus et cetera Haec de Germano Italus, nulli eorum qui in iisdem regionibus vixerunt, aut nunc vivunt, vel eruditionis varietate, vel in hoc studiorum genere iudicii et censurae gravitate secundus. Cumque propemodum haec ipsa Poemata, quorum pleraque in hoc volumine continentur, quasi digito designaverit, cur eius ipsius verba atque integrum paene locum adscribere vellemus, causam nobis esse putavimus, etsi profecto ipsa sese ita commendent haec PHILIPPI Epigrammata, ut nomine auctoris sui cuius celebritati et famae ingenii, doctrinae et vir tutum dotibus comparatae, idem est, qui orbi terrarum terminus, contenta, non desiderent alienae laudis commendationem. Ad te autem inclute et illustrissime Princeps Alberte Friderice, cur hoc munus mittere vellemus, multae causae fuerunt. Nam cum patrem tuum sanctissimum atque optimum Principem de Ecclesiis et universa patria etiam in hac senecta pie, liberaliter, animose, patienter, et sine fine, praeclarissime merentem singulari semper clementia et benignitate complexum fuisse PHILIPPUM, et hanc totam Academiam meminerimus Celsitudini ipsius hanc qualemcumque significationem nostrae gratitudinis et observantiae erga totam illustrissimam Marchionum ? familiam, et inclutam domum Borussiacam, cuius celsitudo ipsius prima et Dei beneficio auspicatissima stirps est, teque in primis Heroicae indolis amplissimaeque spei, et numquam satis laudati patris plane …,ut debitam, ita non ingrata fore existimavimus. In quo et illud nos confirmabat, quod hoc opus magna ex parte sacrorum PHILIPPI carminum, in quibus nihil reperitur, nisi aut ingeniosum, aut pium, aut doctum, maxime utile fore videbatur illustrissimae adolescentiae tuae, in qua, cum non solum Philosophicis et politicis artibus sed etiam vero intellectu doctrinae Ecclesiae, sapienti pioque consilio patris iam inde a prima aetate fideliter instituaris, illustris natura tua excitata crebra iam lectione piorum Poematum, quibus peculiaris quaedam …solet inesse, quo per se est generosior, eo maiores ad studia doctrinae, pietatis et sapientiae cum accrescente aetate subinde concipiet impetus.