Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.4
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.1-4
Not analysed yet
HISTORIA DE VITA ET ACTIS REVERENDISS. VIRI D.MART. Lutheri, verae Theologiae Doctoris, bona fide conscripta, a Philippo Melanthone. Adiecta sunt a Ioanne Pollicario Carmina quaedam de beneficiis quae Deus per Lutherum orbi terrarum contulit. ITEM DISTICHA ALIQUOTDE Actis LUTHERI, quae simul annorum numerum comprehendunt. M.D.XLVIII
Praefatio Ioan. Pol. Reverendiss. atque Illustrissimo Principi, ac Domino, Domino Georgio, Principi ad Anhalt, Ascaniae Comiti, Dominoq; Berneburgensi, In causis vero Spiritualibus Administratori Marburgensi, &Ecclesiae Magdeburgensis Praeposito
Gratiam &pacem in Christo Deo &salvatore nostro.
MAGNUS ERAT LUCTUS, ingentes querelae, multae lachrimae in universa Roma, cum Cicero pater patriae pulsus, cogeretur exulare. Occupavit tame iste luctus non quosius, non seditiosos Catilinas, non furibundos Antronios, hisq; similes sclerators &ulcera urbis, sed pacificos &moderators, &qui amabant aequitate(m), &quibus grata erat Reipub. tranquillitas, ita no(n) dubito, etiam adhuc hodie Lutheri mortem tristem &accerbamesse, semperq; futuram, et si non omnibus, tamen viris bonis Imprimis autem illis, quibus Relligio chara est, et qui afficiuntur periculis Ecclesiae Christi, quae sub hoc Doctore satis florens, tuta, ac munita fuit. Nunc vero quoniam sublatus est, quid interea evenrit, magno cum luctu, multisq; lachrimis hucusq; vidimus, ac quotidie videmus, necdum scimus, quid adhuc sit sperandum de furoribus quorundam, quos Lutherus vi sua atq; authoritate compressit. Ego certe aliquid magni metuo, name cum colligo eventus priorum temporum, comperio occasum tantorum virorum raro non exitialem fuisse. Sed nobis consolatio certa ac firma proposita est, videlicet Oratio &promissiones Dei, Precabimur [sic] itaq; Deum parentem nostru(m), ut adhuc extrudat alios operarios in messem suam, qui pergant illustrare gloriam gratiae suae, ®ni Jhesu Christi, ad promovendam ac perficiendam salutem electorum suorum. Et rogabimus Patrem, in nomine unigenti Filii sui Jesu Christi Domini nostri, ut Ecclesiam suam, &hoc hospitiolum fidelium suorum, quod apud nos verbo suo, per Lutherum aedificavit, regat, gubernet &conservet, ad gloriam nominis sui, Amen. Ipse recepit se futurum nobiscum, usq; ad consumationem foeculi, &dixit, non relinquamuos (sic) orphanos. Haec cum vera sunt, &maxime consolatoria piis mentibus, interim tamen dolendum est, quoties videmus Ecclesiam eius modi Doctoribus orbari, quando experimur haec organa &vasa (sic) gratiae occumbere, hominesq; tantis donis praeditos, e conspectu atq; consuetudine nostra eripi, num enim mortui laudabunt Dominum?