Latin · ~8 min
Lines 1.5-1.8
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.5-8
Not analysed yet
Ego igitur, ut me quoq; ob haec incomooda angi ostenderem, aliquid Carminis congessi, in laudem huisu maximi nostri Theologi. Adieci quoq; Vitam eius, sicuti eam reperi perscriptam a D.Philippo nostro, una cum Actis Vuormatiensibus (sic), non sine certo ac gravi consilio, quae omnia, ut spero, Ecclesiae non erunt ingrata. Ea nunc tibi ampliss. &illustriss. Princeps ascribo atq; dedico, &obsecro C.T. ut aequi boniq; faciat. Ut autem hoc libello C.T. compellerem, commovit me, primum, similitudo officorum, quae tu &Lutherus habuistis aequalia, nam sustinet C.T. quoq; quemadmodum paulo (sic) ante Lutherus, gubernationem Eccesiae (sic) quae functio profecto est valde difficilis, &plena laboris, ex periculosissima, his nostris confusis ac turbulentis temporibus, praesertim ubi improborum &audacisum hominum est infita licentia. Deinde commovit me &hoc, quod sciebam C.T. a Luthero unice semper &amatam &veneratam fuisse, ideovisus sum ego mihi bene pieq; &rem C.T. gratam facere, si amicissimi apud amicissimum uniis quoq; a morte mentionem facerem. Rogo itaq; illustriss. Princeps, C.T. ut hoc scriptum magni facere velit, propter pia fata Lutheri, cuisu negocium hic agitur, in cuius gratiam scio C.T. hoc mihi denagare non posse. Bene vale Illustriss. Princeps, &Deus opt. max. C.T. nobis in hoc ministerio diu servet incolumem, Amen, Datum Vucisenselsii, 20. Octobris, Anno 1547.
Tuae ampli. deditiss.
M. Ioannes Pollicarius Cygnaeus apud Vueisenfelsenses Verbi Dei Minister.
Spem nobis fecerat Reverendus vir Martinus Lutherus, et curriculum se vitae suae, et certaminum occasiones narraturum esse, quod fecisset, nisi x hac mortali vita, ad aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem evocatus esset. Utilis autem esset et privatae ipsius vitae consideratio luculenter scripta, plena enim fuit Exemplorum, quae ad confirmandam pietatem in bonis mentibus profutura essent, et occasionum recitatio, quae posteritatem de multis rebus commonefacere posset, deinde et calumnias refutaret eorum, qui vel incitatum a principibus viris aut aliis, ut labefactaret Episcoporum dignitatem, vel privata ispum cupiditate inflammatum, servitutis Monasticae vincula rupisse fingunt.