Latin · ~8 min
Lines 1.139-1.184
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.139-184
Not analysed yet
Te Fili Dei, crucifixe pro nobis &resuscitate Emanuel, oro, ut Ecclesiam tuam regas, serves, &defendas, Amen.
SEQUUNTUR Aliquot Disticha, De Actis Lutheri, quae simul annorum numerum, quaedam etiam diem in se compraehendunt, ut: D. Martinus natus est, Anno 1485. Quod tempus comprehensum est hoc sequenti Disticho. Natus es Isslebii divine Propheta Luthere,
Relligio fulget, te Duce, Papa iacet.
ANNUS MAGISTERII. 1503.
Erfurdi Iuvenis titulos capit urbe Magistri,
Lustra suae aetatis quatuor acta colens.
ANNUS MONACHATUS. 1504.
Vana superstitio corpus iuvenile cucullo
Ornat, id omne tibi fraudi age Papa fuit.
ANNUS QUO Witebergam venit. 1508.
Mittitur Albiorin, Christo auxiliante, Lutherus,
Quantus erat Vates? gloria quanta Scholae?
ANNUS DOCTORATUS et quo Romae fuit. 1511.
Staupicii est iussu titulos Doctores adeptus,
Ut trucis Italiae venit ab urbe Lupi.
ANNUS RESTAURATAE relligionis. 1517.
Relligionis opus caeno extrahis, auspice Christo,
Verax o dextro nixe Luthere Deo.
ANNUS CONFESSIONIS CORAM Caietano
Augustae, quae extat Tomo l. pagina 207. 1518.
Augustae Christum profitetur in urbe Lutherus
Non curans vultus praesul acerbe tuos.
ANNUS DISPUTATIONIS Lipsicae. 1519.
Eccius est Iusti victus virtutue Lutheri,
Disputat ut Iulii Lipsiae in urbe die.
ANNUS CONFESSIONIS IN Comitiis
Vuormatiensib. 1521.
Caesaris ante pede, proceres stetit ante potentes,
Accola quae Rheni Vangio littus adit.
ANNUS PATHMI. 1522.
Carlstadii ob furias ad Saxona tecta recurrit,
Faucibus ex saevis rursus ovesque rapit.
ANNUS MATRIMONII ET Seditionis
rusticorum. 1525.
Seditio Agricolae ferro est restincta potenti,
Foedera coniugii casta Lutherus init.
ANNUS CONVENTUS Marpurgii. 1529.
Marpurgi Coenae Christi ferit acriter hostes,
Stabat ut a saevis cuncta Vienna Getis.
ANNUS CONVENTUS Augustani. 1530.
Augustae Statibus fidei confessio cunctis
Proposita est, Christi gloria laeta redit.
ANNUS OBITUS Lutheri. 1546.
Nona bis obscuro lux februa constitit ortu,
In patrio ut moreris, clare Luthere, solo.
Haec Disticha mutuati sumus ex scheda quaedam, quam Ioannes Stolsius Vuittebergensis Amicus meus, M. Vuolffgango Stein dono dederat, Anno 1547.