Latin · ~8 min
Lines 1.133-1.138
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.133-138
Not analysed yet
Die Mercurii, qui fuit decimus septimus Februarii, Dominus Doctor, paulo ante coenam, coepit laborare morbo usitato, nempe, oppressione humorum, in orificio ventriculi (quo memini hic(?) quoque eum aliquoties laborare) hic Morbus post coenam recurrit, quo cum conflictaretur, petivit secessum in cubiculum proximum: Atque, ibi duas prope horas decubuit, donec dolores creserent, Et cum Doctor Ionas in eodem cubiculo una dormiret, Dominus D. Martinus eum vocavit &excitavit, Iussitque ut surgeret, &curaret, ut Paedagogus Liberorum Ambrosius ca.] lefaceret conclave, in quod cum ingressus esset. mox (sic) eo venit illustris Comes Albertus de Mansfeld. una cum coniuge, &multi alii, quorum nomina hisce literis, propter festinationem, non sunt expressa. Tandem ubi finem vitae adesse sensit, ante horam quartam sequentis 18. Febr. commendavit sese Deo hac praectione.
Mein Himlischer Vater /ewiger Barmhertziger Gott /Du hast mir deinen lieben Sohn /unsern HERREN Ihesum Christum offenbaret /den hab ich gelert /den hab ich bekandt /den liebe ich /und den ehre ich fYr meinen lieben Heylandt /und Erlsser /Welchen die Gottlosen verfolgen /schenden und schelten. /Nim meine Seele zu dir. /Inn dem redet er inn die drey mal.
In manus tuas commendo Spiritum meum, redemisti me Deus veritatis.
Unso hat Gott die welt geliebet x. Hic precibus aliquoties ingeminatis, a Deo in aeternam Scholam &in aeterna gaudia evocatus est, in qua fruitur consuetudine Patris, Filii, Sp. Sancti, omnium Prophetarum &Apostolorum.
Ach! ,Obiit Auriga &currus Israel, qui rexit Ecclesiam in hac ultima senecta mundi: Neque enim humana sagacitate depraehensa est doctrina de Remissione peccatorum, &de fiducia Filli Dei, Se a Deo per hunc virum patefacta, Quem etiam a Deo excitatum vidimus fuisse.
Amemus igitur huius Viri memoriam, &genus Doctrinae ab ipso traditum, &simus modestiores, &consideremus ingentes calamitates, &mutationes magnas, quae hunc casum sunt secuturae.