Latin
Lines 1.24-1.26
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.24-26
Not analysed yet
Eo autem tempore, quia Reverendus vir Stupicius, qui exordia Academiae Vuittebergensis adiuverat, studium Theologicum in recenti Academia excitare cupiebat, cum ingenium et eruditionem Lutheri confiderasset, traducit eum Vuittebeagam, Anno1508 cum iam ageret annum vicesimum sextum. Hic inter quotidiana exercitia Scholae et concionum, magis etiam lucere eius ingenium coepit. Cumque eum attente audirent viri sapientes, Doctor Martinus Mellerstadius et alii, saepe dixit Mellerstadius, tantam esse vim ingenii in hoc viro, ut plane praesagiret mutaturum esse vulgare doctrinae genus, quod tunc in Scholis unicum tradebatur.
Hic primum Dialecticen et Physicen Aristotilis enarravit, Interea tamen suum illud studium legendi scripta Theologica non omittens. Post triennium Romam profectus, propter Monachorum controversias, cum eodem anno reversus esset, usitato more scholarum, Duce Saxoniae Electore Friderico praebente sumptus, ornatus est gradu Doctorum, ut usitate loquimur. Audierat enim concionantem, et vim ingenii, et nervos orationis, ac rerum bonitatem expositarum in concionibus, admiratus fuerat. Et ut quadam quasi maturitate iuditii videas gradum ei Doctorum attributum esse, scias fuisse eum annum aetatis Lutheri tricesimum. Ipse narrabat sibi admodum defugienti et recusanti mandatum esse a Staupicio, ut hoc gradu ornari se sineret, eumque per iocum dixisse, multum negociorum Deo iam in Ecclesia fore, ad quae ipsius usurus esset opera. Cui voci, etsi ioco tunc emissa est, tamen eventus respondit, ut multa praecedunt mutationes praesagia.
Postea enarrare Epistolam Ad Romanos coepit, deinde Psalmos, haec scripta sic illustravit, ut post longam et obscuram noctem, nova doctrinae lux oriri videretur, omnium piorum et prudentum iudicio. Hic monstravit Legis et Evangelii discrimen, hic refutavit errorem, qui tunc in Scholis et concionibus regnabat, qui docet, mereri homines remissionem peccatorum propriis operibus, et homines coram Deo iustos esse disciplina, ut Pharisaei docuerunt.