Latin
Lines 1.27-1.31
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.27-31
Not analysed yet
Revocavit igitur Lutherus hominum mentes ad filium Dei, et ut Baptista, monstravit agnum Dei, qui tulit peccata nostra, ostendit gratis propter Filium Dei remitti peccata, et quidem oportere id beneficium fide accipi. Illustravit et coeteras partes doctrinae Ecclesiasticae.
Haec ei exordia rerum optimarum magnam autoritatem circumdederunt, praesertim cum mores congruerent cum oratione docentis, videreturque oratio non in labris nasci, sed in pectore. Haec vitae admiratio magnas efficit inclinationes in animis auditorum, ut Veteres etiam dixerunt, [Greek] schedon, h�s eipein kuri�tatum echei pisin to �thos. Qua re cum postea quosdam receptos ritus mutaret, honesti viri, qui eum norant, minus vehementer adversati sunt, eique propter autoritatem, quam et rerum bonarum illustratione, et sanctitiate morum antea pepererat, in iis sententiis adsenserunt, quibus magno cum dolore videbant orbem terrarum distrahi.
Nec Lutherus tunc in ritibus quidque mutabat, imo tetricus disciplinae custos inter suos erat, nec miscuerat aliquid opinionum horridiorum. Sed illam communem et prorsus necessariam doctrinam omnibus magis magisque illustrabat, de paenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de veris consolationibus in cruce. Huius doctrinae dulcedine pii omnes valde capiebantur, Et eruditis gratum erat, quasi ex tenebris, carcere, squalore educi Christum, Prophetas, Apostolos, conspici discrimen Legis, et Evangelii, promissionum Legis, et promissionis Evangelicae, Philosophiae et Evangelii, quod certe non extabat in Thoma, Scoto et similibus, Iustitiae spiritualis et rerum politicarum.
Accedebat huc, quod Erasmi scriptis iam invitata erant iuventutis studia ad Latinae et Graecae linguae cognitionem, Quare monstrato iam dulciore doctrinae genere, multi bonis et liberis ingeniis praediti, abhorrere a barbarica et Sophistica doctrina Monachorum incipiebant.
Ipse etiam Lutherus Graecae et Hebraicae linguae studiis se dedere coepit, ut cognita sermonis proprietate et phrasi, et hausta ex fontibus doctrina, dexterius iudicare posset.