Latin · ~7 min
Lines 1.35-1.39
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.35-39
Not analysed yet
Sed vir sapiens, et non tantum prophana iudicia sequens, quae tenera initia omnium mutationum celerrime opprimi iubent, Sed etiam normam divinam in consilium adhibens, quae iubet audiri Evangelium, et vetat agnitae veritati adversari, ac blasphemiam vocat horribiliter damnata a Deo, pertinaciam veritati adversantem, fecit, quod multi alii pii et sapientes fecerunt, Deo cessit, studiose legit ea quae scribantur, et ea quae iudicacit vera esse, delere non voluit.
Scio etiam saepe eum sciscitatum de rebus ipsis eruditorum et sapientum sententias, et in eo Conventu, quem in urbe Agrippina Colonia egit Imperator Carolus V post coronationem, Erasmum Roterodamum, amanter orasse, ut libere diceret, num errare Lutherum in iis controversiis iudicaret, de quibus praecipue disseruisset. Ibi Erasmus plane dixit, recte sentire Lutherum, sed lenitatem se in eo desiderare. Qua de re gravissime postea Dux Fridericus ad Lutherum scribens, valde eum hortatus est, ut styli asperitatem moderaretur.
Constat etiam Lutherum Cardinali Caietano promissurum fuisse silentium, si adversariis etiam silentium indiceretur. Qua ex re perspicue intelligi potest, tunc quidem nondum eum docuisse, alia se deinceps moturum esse certamina, sed tranquillitatis cupidum fuisse, sed paulatim ad alias materias pertractum esse, undique lacessentibus eum indoctis Scriptoribus.
Secutae sunt igitur Disputationes, De discrimine legum divinarum et humarnarum, de tetra prophanatione Coenae Domini, in venditione et applicatione eius pro aliis. Hic explicanda tota Sacrificii ratio fuit, et ostendendus usus Sacramentorum. Cumque iam audirent homines pii in Monasteriis, fugienda esse Idola, discedere ex impia servitute coeperunt.
Addidit igitur lutherus ad explicationem doctrinae de poenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de Indulgentiis, Deinde et has materias, discrimen legum divinarum et humanarum, et doctrinam de usu Coenae Domini, et aliorum Sacramentorum, et de Votis. Et haec fuerunt praecipua certamina. Quaestionem de Romani Episcopi potestate Eccius movit, non aliam ob causam, nisi ut accenderet Pontificis et Regum odia adversus eum.