Latin · ~7 min
Lines 1.32-1.34
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.32-34
Not analysed yet
In hoc cursu cum esset Lutherus, circumferuntur venales Indulgentiae in his regionibus a Tecelio Dominicano, impudentissimo Sycophanta, cuius impiis et nefariis concionibus irritatus Lutherus, studio pietatis ardens, edidit Propositiones de Indulgentiis, quae in primo Tomo monumentorum eius extant, et has publice Templo, quod Arci Vuiteberdensi contiguum est, affixit pridie festi omnium Sanctorum, Anno 1517. Hic Tecelius nihil sui dissimilis, ac sperans etiam gratiam se apud Romanum Pontificem initurum esse, suum Senatum convocat, Monachos aliquot et Theologos Sophistica sua utcumque leviter tinctos, hos componere aliquid iubet adversus Lutherum. Ipse interea, ne esset [Greek] k�phon pros�pon, non iam Conciones, sed fulmina in Lutherum torquet, vociferatur ubique hunc Haereticum igni perdendum esse, Propositiones etiam Lutheri et Concionem de Indulgentiis publice coniicit in flammas. Hi furores Tecelii et eius Satellitum imponunt necessitatem Luthero de rebus iisdem copiosius disserendi, et tuendae veritatis.
Haec initia fuerunt huius controversiae, in qua Lutherus nihil adhuc suspicans aut somnians de futura mutatione rituum, ne quidem ipsas Indulgentias prorsus abiiciebat, sed tantum moderationem flagitabat. Quare falso eum calumniantur, qui a plausibili causa exorsum dicunt, ut postea mutaret Rempublicam et vel sibi vel aliis potentiam quaereret. Ac tantum abest, ut ab aulicis subornatus aut incitatus sit, sicut scripsit Dux Brunsuuicensis, ut doluerit etiam Dux Fridericus moveri certamina, longe prospiciens, quanquam exordium esset de re plausibili, tamen paulatim latius vagaturam esse hanc flammam, ut de Lite apud Homerum dicitur, Parva metu primo, mox sese attollit in auras.
Cum unus omnium nostrae aetatis Principum Fridericus et tranquillitatis publicae amantissismus fuerit, et minime [Greek] pleonektikos, maximeque solitus sit referre consilia ad communem salutem orbis terrarum, ut ex multis rebus intellegi potest, nec incitator Luthero, nec adplausor fuit, suumque dolorem saepe significavit, quem assidue circumtulit, metuens discordias maiores.