Latin · ~8 min
Lines 1.43-1.45
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.43-45
Not analysed yet
Haec non modo eo commemoro, ut Lutherum et eius auditores defendam, sed etiam ut piae mentes hoc tempore et ad posteritatem cogitent, qualis sit et semper fuerit verae Ecclesiae Dei gubernatio, quomodo Deus sibi voce Evangelii aeternam Ecclesiam ex hac massa peccati, hoc est, ex magna hominum colluuie excerpat, inter quos lucet Evangelium, ut scintilla in tenebris. Ut Pharisaeorum tempore tamen Zacharias, Elisabeth, Maria, et alii multi verae doctrinae custodes fuerunt, Ita etiam ante haec tempora multi fuerunt, recte invocantes Deum, alii magis alii minus perspicue tenentes Evangelii doctrinam. Talis fuit et ille Senex, de quo dixi, qui Lutherum conflictantem pavoribus saepe erexit, eique aliquo modo monstrator fuit doctrinae et fide. Ita ut servet Deus deinceps in multis lucem Evangelii, ardentibus votis precemur, Sicut Esaias pro suis auditoribus precatur, Obsigna legem in discipulis meis. Deinde haec commemoratio ostendit, fucatas superstitiones non esse durabiles, Sed evelli divinitus. Haec cum sit causa mutationum, cavendum est, ne errores in Ecclesia doceantur.
Sed redeo ad Lutherum, ut initio sine privata cupiditate in hanc causam ingressus est, ita etsi fuit natura ardens et iracunda, tamen semper sui muneris memor, tantum docendo proeliatus est, ac vetuit arma sumi, sapienterque distinxit officia toto genere diversa, Episcopi docentis Ecclesiam Dei, et Magistratuum, qui gladio cohercent certorum locorum multitudinem.
Quare cum aliquoties Diabolus, qui scandalis dissipare Ecclesiam et contumelia Deum afficere studet, et ut est [Greek] epichairekakos, voluptatem capit ex hominum miserorum erroribus et exitio, inflammasset seditiosa ingenia ad excitandos tumultus, ut Monetarium et similes, acerrime illos furores damnavit, et dignitatem ac vincula omnia politici ordinis non solum ornavit, sed etiam munivit. Cum autem apud me cogito, quam multi magni viri in Ecclesia saepe in hac re hallucinati sint, plane statuo, non sola humana diligentia, sed etiam divina luce pectus eius gubernatum fuisse, ut intra sui muneris metas tam constanter manserit.