Latin · ~7 min
Lines 1.46-1.48
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.46-48
Not analysed yet
Execrabatur igitur non solum huius aetatis seditiosos Doctores, Monetarium, et Anabaptistas sed etiam eos Episcopos Romae, qui audacissime impudentissimeque Decretis conditis affirmarunt, Petro non tantum Evangelii docendi munus mandatum esse, sed etiam Imperia politica tradita esse.
Denique erat hortator omnibus, ut quae Dei sunt Deo darent, quae Caesaris Caesari, id est, ut vera paenitentia, verae doctrinae agnitione et propagatione, vera invocatione, et bonae conscientiae officiis Deum colerent. Suae vero politiae quisque in omnibus civilibus officiis reverenter propter Deum obtemperaret. Ac talis quidem Lutherus ipse fuit, quae Dei sunt Deo dedit, recte docuit, Deum recte invocavit, habuit et alias virtutes necessarias in homine, qui placet Deo, Deinde in politica consuetudine constantissime vitavit omnia seditiosa consilia. Has virtutes tanta esse iudico decora, ut alia maiora in hac vita expeti non possint.
Et quanquam ipsius viri virtus etiam laude digna est, qui Dei donis reverenter usus est, tamen praecipue Deo gratias agi necesse est, quod per eum restituit nobis Evangelii lucem, et ipsius doctrinae memoria retinenda et propaganda est. Nec moveor clamoribus Epicureorum aut Hypocritarum, qui aut rident aut damnant manifestam veritatem, sed vere statuo consensum perpetuum esse Catholicae Ecclesiae Dei hanc ipsam doctrinae vocem, quae sonat in Ecclesiis nostris, et huius doctrinae agnitione necessario regendam esse invocationem et vitam. Denique hanc ipsam esse doctrinam, de qua Filius Dei inquit, Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus. Loquor enim de summa Doctrinae, ut in Ecclesiis nostris a piis et eruditis intelligitur et explicatur. Nam etiamsi alii magis alii minus proprie et concinne interdum aliquid explicant, aut alius alio horridius interdum loquitur, tamen de rebus in summa inter pios et eruditos consensus est.