Latin · ~10 min
Lines 1.52-1.55
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.52-55
Not analysed yet
Ac restituta lux Augustini scriptis, posteritati profuit, Nam deinde Prosper, Maximus, Hugo, et aliqui similes, qui studia gubernarunt, usque ad Bernardi aetatem, propemodum Augustini normam sequuntur. Interea tamen crescentibus Imperiis et opibus Episcoporum, secuta est velut Gygantum aetas, prophani homines et indocti regnarunt in Ecclesia, quorum aliqui aulae Romanae artibus aut forensi doctrina exculti fuerunt.
Exorti sunt igitur Dominicani, et Franciscani, qui cum viderent luxum et opes Episcoporum, et prophanos mores detestarentur, modestiorem vitam instituerunt, seque quasi disciplinae carceribus incluserunt. Sed primum inscitia superstitiones auxit, Deinde cum viderent hominum studia in Scholis ad solam forensem doctrinam converti, quod Romae iam lites multis augerent autoritatem et opes, ipsi revocare homines ad Theologica studia conati sunt, sed consilium defuit. Albertus et similes, qui dediti fuerant Aristotelis doctrinae, transformare Ecclesiae doctrinam in philosophiam coeperunt. Et haec quarta aetas, non tantum coenum, sed insuper venena, id est, opiniones probantes manifesta Idola in fontes Evangelicos infudit, Tantum labyrinthorum et falsarum opinionum est in Thoma, Scoto et similibus, ut semper saniores Theologi desideraverint aliud genus doctrinae planius et purius.
Nec sine insigni impudentia dici potest, non fuisse opus eius doctrinae mutatione, cum manifestum sit, magnam partem Sophismatum in illis disputationibus ne ab iis quidem intelligi, qui in eo doctrinae genere consenuerunt. Deinde aperte confirmantur eid�lomaniai, ubi docent applicationes Sacrificii ex opere operato, ubi statuarum invocationes excusant, ubi negant gratis peccata remitti fide, ubi ex Ceremoniis humanis carnificinam faciunt conscientiarum, denique multa sunt alia magis tetra et dusph�ma, quae cogitans toto corpore cohorresco.
Gratias igitur agamus Deo aeterno Patri Domini nostri Ihesn Christi, qui Martini Lutheri ministerio ex fontibus Evangelicis rursus eiici coenum et venena voluit, et Ecclesiae puram doctrinam restituit, qua de re cogitantes omnes pios toto orbe terrarum coniungere vota et gemitus decet, ac petere ardentibus pectoribus, ut Deus confirmet hoc quod operatus est in nobis, propter templum sanctum suum. Tua est haec vox et promissio, vive et vere Deus, aeterne Pater Domini nostri Ihesu Christi, conditor omnium rerum et Ecclesiae, propter nomen meum miserebor vestri, propter me, Propter me faciam ut non blasphemer. Te oro toto pectore, ut propter gloriam tuam et Filii tui semper tibi inter nos quoque Ecclesiam aeternam voce Evangelii tui colligas, et propter Filium tuum Dominum nostrum Ihesum Christum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, [Greek] Mesit�n kai hiket�n, nostra pectora Spiritu sancto regas, ut te vere invocemus, et officia tibi placentia praestemus.