Latin
Lines 1.49-1.51
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.49-51
Not analysed yet
Ac mihi saepe multumque cogitanti, de omnium temporum doctrina, inde usque ab Apostolis, post primam puritatem secutae videntur mutationes doctrinae insignes quatuor. Origenica aetas, etsi aliqui fuerunt recte sentientes, qualem fuisse Methodium arbitror, qui deliramenta Originis improbavit, tamen in animis multitudinis inflexit Evangelium ad Philosophiam, hoc est, offudit hanc persuasionem, mediocrem rationis disciplinam mereri remissionem peccatorum, et esse iusticiam de qua diceretur: Iustus ex fide sua vivet. Haec aetas pene totum amisit discrimen Legis et Evangelii, et sermonem Apostolicum dedidicit, Non enim retinuit nativam significationem vocabulo ex literae, spiritus, iusticiae, fidei. Et amissa verborum proprietate, quae rerum notae sunt, alias confingi res necesse est. Ex his seminibus ortus est Pelagii error, qui late vagatus est. Itaque cum Apostoli puram doctrinam seu limpidos et saluberrimos fontes Ecclesiae dedissent, multum infudit caeni Origines.
Huius aetatis errores ut emendarentur, saltem aliqua ex parte, Augustinum Deus excitavit, hic mediocriter fontes repurgavit, ne dubito, si hic Iudex esset controversiarum huius aetatis, habituros nos cum prorsus [Greek] homops�phon. Certe de remissione gratuita, de iusticia fidei, de usu Sacramentorum, de adiaphoris expresse nobiscum sentit. Etsi autem alibi magis, alibi minus diserte seu proprie exponit quod vult, tamen si Lector candorem et dexteritatem in iudicando ad eum adferet, sentire eum nobiscum agnoscit. Quod enim adversarii nostri interdum sententias ex eo decerptas, contra nos citant, et ad patres magno clamore provocant, id non faciunt veritatis et antiquitatis studio, sed sycophantice praesentibus Idolis autoritatem veterum praetexunt, quibus haec Idola postremae aetatis adhuc ignota erant.
Sed semina superstitionum tamen in illa Patrum aetate extitisse adparet. Ideo et de votis quaedam constituit Augustinus, etsi de his quoque minus horride loquitur quam caeteri. Semper autem aliquid ineptiarum singulis etiam bonis aspergunt contagia suae aetatis, quia ut patriae, ita praesentibus ritibus favemus, quibus innutriti sumus, verissimumque illud est Euripidis, [Greek] pan suntrophon gluku. Utinam vero omnes qui Ausustinum sequi se iactitant, perpetuam sententiam, et ut ita dicam, pectus Augustini referrent, non tantum mutila dicta calumniose detorquerent ad suas opiniones.