Latin · ~7 min
Lines 1.9-1.12
Melanchthon, Historia de Vita et Actis Lutheri 1.9-12
Not analysed yet
Haec prodesset ab ipso integre et copiose exposita et commemorata esse. Etsi enim Malevoli vulgate illud obiecturi erant, autos hauton aulei, tamen et in ipso tantum gravitatis fuisse scimus, ut optima fide Historiam recitaturus fuerit. Et multi boni et sapientes viri adhuc vivunt, quibus cum sciret seriem harum rerum notam esse, fuisset ridiculum, aliam historiam, ut fit interdum in poematis, comminisci. Sed quia editionem talis historiae fatalis ipsius dies antevertit, nos iisdem de rebus ea, quae partim ex ipso audivimus, partim ipse vidimus, bona fide recitaturi sumus.
Vetus familia est, et late propagata mediocrium hominum, cognomine Luther, in ditione inclytorum Comitum Manssfeldensium. Parentes vero Martini Lutheri primum in oppido Issleben, ubi Martinus Lutherus natus est, domicilium habuerunt, deinde migragrunt in oppidum Manssfeldt, ubi pater Iohannes Lutherus et Magistratus gessit, et propter intergritatem omnibus bonis viris carissimus fuit.
In matre Margarita, coniuge Iohannis Lutheri, cum coeterae erant virtutes honestae Matronae convenientes, tum vero praecipue lucebant pudicitia, timor Dei, et invocatio, intuebanturque, in eam coeterae honestae mulieres, ut in exemplar virtutum. Haec mihi aliquoties interroganti de tempore, quo Filius natus est, respondit, diem et horam se certo meminisse, sed de anno dubitare. Affirmabat autem natum esse die decimo Novembris, nocte post horam undecimam, ac nomen Martini attributum infanti, quo dies proximus, quo infans per Baptismum Ecclesiae Dei insertus est, Martino dicatus fuisset. Sed frater eius Iacobus, vir honestus et integer, opinionem familiae de aetate fratris hanc fuisse dicebat, natum esse Anno a natali Christi 1483.
Postquam aetas doctrinae capax fuit, parentes filium Martinum ad agnitionem et timorem Dei, et ad aliarium virtutum officia domestica institutione diligenter adsuesecerunt, et ut est consuetudo honestorum hominum, curaverunt ut literas disceret, gestavitque in ludum literarium adhuc parvulum Georgii Aemilii pater, qui cum adhuc vivat, testis huius narrationis esse potest.