Latin
LIBER PRIMVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Alij magis furentes adseuerarunt, omnia casu esse orta, &temere ferri &occidere, nec magis hominem quam rosam ad perpetuitatem esse conditum, casu tristia &laeta, omnibus accidere, ut ferunt materiae uices, aut aliqui coeci hominum impaetus, quos &ipsos a materia excitari imaginantur. Periclem uirum sapientem tabe consumptum esse, quia dolor animi propter publicas &domesticas calamitates, cor arefactum &languefactum extinxit. Ciceronem uero coeco impetu furiosi hominis Antonij interfectum esse, ita casu utrunque perijsse, sine aliquo Dei consilio, &post mortem nihil restare, sicut antequam nati erant, nihil fuerunt Pericles &Cicero, Inanes igitur &ipsis &alijs, omnes eorum fuisse contentiones, perinde, ut si gramina a curruum rotis conterantur. Hinc illud dictum est Sileni, ut scribit Aristoteles. Optimum est homini non nasci, aut quam celerrime aboleri. Et uersus illi Epicurei. Omnia sunt risus, sunt puluis, &omnia sunt nil. Caecus enim &praeceps omnia casus agit. Has falsas opiniones &contumeliosas aduersus Deum, &pestes uitae humanae &morum execrari debemus. Quanquam enim agnoscenda &deploranda est humanae mentis imbecillitas, quae tanquam foris aspiciens naturam, ut si quis foris domum aliquam contempletur, ualde multa ignorat, &peruestigare ac comprehendere omnia non potest, tamen aliqua perspicit, &certo comprehensa tenet. Vult enim Deus aliquas esse certas, firmas &immotas notitias uitae rectrices. Sicut &Paulus ad Rom.