Latin
LIBER PRIMVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
ait, Deum monstrasse hominibus hanc notitiam, quod sit Deus aeterna mens architectatrix &conditrix totius opificij mundi, sapiens, bona, iusta, casta, flagitans iusta, &puniens iniusta, monstrasse &has notitias, quae discernunt honesta &turpia, Hae notitiae complectuntur alias multas physicas, &numerorum &figurarum notitias. Nequaquam igitur certitudo in uniuersum tollenda est, Sed quaerendum, quae notitiae sint certae &firmae, quae sint incerte seu non comprehensae, Socrates igitur uerecundius dixit, homines aut nihil, aut pauca scire, quae tamen ipsa necessaria sunt uitae, &uult Deus ea inquiri, aspici, considerari, &ad usum in uita transferri. Obtemperemus igitur &uoluntati Dei &ordini naturae, in qua ideo certae aliquae& firmae notitiae restant, ut aspiciantur, &naturam intueamur, &quaeramus ueram &utilem doctrinam. Sitque haec uera definitio physices, quam initio recensui, uidelicet, Physica doctrina est, quae seriem, qualitates, &motus omnium corporum &specierum in natura, &causas generationum &corruptionum, &aliorum motuum in elementis &alijs corporibus, quae ex elementorum commixtione oriuntur, inquirit &patefacit, quantum in hac caligine humanae mentis conceditur. De certitudime uero &de utilitate, &methodo, seu ordine doctrinae, postea dicam.