Latin
IN SATVRNO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
A quo loco redire ad Solem recto incessu incipiunt ad easdem prorsus uices, ut dictum est. Ex hac narratione intelligi potest, quod Venus &Mercurius, etsi celeritatem motus sui in epicyclis non attemperant ad Solis cursum, tamen ipsum ceu Regem suum in hoc obseruant, quod quoties illi coniunguntur, semper in apogeo aut perigeo sui epicycli reperiuntur, &hunc seruant ortuum &occasuum ordinem, ut post coniunctionem, quae fit in apogeo epicycli, oriantur primum uespertino ortu, ac deinde reciprocantes à termino longißimae distantiae a Sole, occidant uespertino occasu, quo toto tempore dicuntur iεσπέριοι &ἐπόμενοι. Post alteram coniunctionem, quae fit in perigeo epicycli, oriantur primum ortu matutine, &à termino maximae digreßionis redeuntes ad Solem, occidant occasu matutino, quo toto tempore uocantur ἔοι &προιγοῦμενοι. Hactenus diximus de motibus horum Planetarum, quos habent in longitudinem, ab occidente in orientem &econtra, super diuersis orbibus, eccen tricis, &epicyclis. Nunc pauca addemus etiam de motu eorundem in latitudinem, quem habent magis uarium, quam is est, quo Luna &tres superiores deflectunt ab ecliptica uersus septentrionem &meridiem. Sed tamen quia haec ratio latitudinum facili, difacilius intelligi poterit ex ijs, quae supra sunt cta, erimus hic breuiores. Triplicem repererunt artifices in Venere &Mercurio latitudinis rationem, quarum unam eccentricis horum Planetarum, alias duas epicyclis tribuunt, &docendi causa uocabulis discernunt, appellantes eccentrici declinationem ab ecliptica Deuiationem, quam Ptolemaeus ἐγκλίσιν τὸ ἑκκέντρον uocat, sed epicycli unam latitudinem, qua apogeum &perigeum illius à plano eccentrici declinat, uocant inclinationem, Ptolemaeus similiter, ut priorem latitudinem, uocat ἔγκλισιν τοἐπικύκλου. Alteram epicycli latitudinem, qua puncta in lateribus epicycli media inter apogeum &perigeum ab eccentri plano recedunt, appellant Restexionem, Ptolemaeus uocat distincta apellatione λάξσσιν, obliquationem. PRIMA latitudo ἐγκλισις τὰ ἐκκέντρω, seu Deuiatio, est, qua planum eccentrici super diametro mundi mouetur ita, ut apogeum eius à plano eclipticae recedat &rursus accedat, motu simili cunarum agitationi, ac huius latitudinis nodi utrinque quadrante circuli, seu 90. gradibus ab apogeo equantis distant, &in Venere quidem, cuius apogeon cum Solis apogeo coniunctum creditur, ascendens seu attollens nodus est in 7 gradu Arietis, descendens seu deuchens in 7 gradu E In Mercurio uero, cuius apogeon aequantis dixiGoogle ized b diximus esse in nono gradu Scorpij, attollens nodus est in nono gradu &,deuehens autem in gradu nono signi oppositi X. Est autem huius Deuiationis haec perpetua lex, ut cum centrum epicycli in nodis est, una sit &eclipticae &eccentrici plana superficies, &nulla latitudo eccentrici.