Latin
99.6 to 99.8
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 99.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Inde Solem praetergreßi, ab apogeo epicycli descendunt, &cum attigerunt terminos, ultra quos distantes a Sole, uesperi post occasum Solis rursus conspici possunt, dicuntur Oriri ortu uespertino, &appellantur tunc ἐππέριοι &ἐπόμενοις &aucti lumine. Atque hoc modo recto cursu a Sole abeunt, donec attingunt eum locum sinistri seu orientalis lateris in epicyclo, quem monstrat linea educta ex tentro mundi epicyclum contingens. Hic locus cum it terminus longißimae digreßionis, non concedit his Planetis ulteriorem a Sole euagationem. Quare ibi cursum inhibent, &paulo post facti stationales eodem modo, ut de tribus superioribus dictum est, mox reciprocare incipiunt, atque ita ad Solem iterum accedere quo tempore adhuc ἐσπέριοι &ἐπόμθιοι appellantur, donec adeo Soli propinqui fiunt, ut à radijs eius occultentur. Tunc autem occilere occasu uespertinò dicuntur &ὑπαυγοι fiunt, ac postea Soli iterum coniunguntur, quando sunt in ima parte epicycli, a qua ascendentes usque ad ter minos, intra quos cerni possunt, mane ante Solis ortum denuo conspiciuntur, quo tempore dicuntur oriri ortu matutino, &uocantur iterum eoι &πρωσομθνοι &adhuc contra ordinem signorum incedunt, a Sole longius abeuntes, usque ad locum secundae stationis, ubi inhibentes gradum, etiam paulo post alterum terminum maximae digreßionis in dextro latere attingunt, quem monstrat linea ex centro terrae emissa, &epicycli oram contingens.