Latin
DE PRINCIPIIS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Aristoteles dixit, priuationem causam esse corruptionis: τὸ γγὰ αθαρούμενον ἐν τούτῳ στ σέρησις, quae ipsa sententia indicat hoc fuisse consilium Aristotelis, quod recensuimus, uidelicet, ut causa ostendi poßit, cur sint aeternae uicißitudines generationum &corruptionum, positam esse in materia hanc appetitionem ruentem sine fine ad alias formas. Ita ne priuationem &formam ponit Aristoteles, ut Empedocles litem &amicitiam principia posuit? Non idem consilium fuit, Sed Empedocles, ut Medici, exorsus est a qualitatibus elementorum pugnantibus. Vt sensu percipimus fieri alterationes, quia calor &frigus inter sese pugnant, item humiditas &siccitas. Ex alterationibus autem temperamenta labefactantibus, fiunt corruptiones. Haec sententia plana est, nec tam procul quaerit causas mutationum, ut Aristotelica. Vocauit autem Empedocles Litem, dissentientes, &pugnantes inter se qualitates. Et Litem causam esse corruptionum ait. Rursus amicitiam ait causam esse generationum, &sic uocat qualitates inter se consentientes, Calidum procreat calida, humidum humida. Hae sententiae congruunt cum physicis principijs: Contraria à contrariis corrumpi: Similia à similibus oriri &ali. Item, Seneratio unius, est corruptio alterius. Nam cum ignis gignitur ex aere, necesse est aeris formam expulsam esse. Cum autem elementa contrarias qualitates habeant, pugnant inter se, &facilior est transmutatio eorum, quae habent aliquam cognitionem, hoc est, quarum aliqua est similis qualitas, ut facilius ex aere fit aqua, ut ex uaporibus pluuiae fiunt, quam ex aqua ignis. In hanc sententiam inquit Empedocles: lungit amor quandoque elementa, &semina rerum, Dißiliunt odijs eadem certantia rursus, Sic res gignit amor, sed non durabile quidquam Nascitur, inque uices mutantur cuncta subinde. λλλοτε μὲν φιλότητι συναρχόμερ ἐις ἐν ἅπον⟨τα Ἀλλοτε δʼ ἐν διχας ἔκαστα φορεῦμδννα νείκεος ἔχ(Sei, ἀιῶμς τῇ μὲν γίγνονται, καλου σφὶσιν ἔμπεδος ἅμα τῦ δέ τὰ δʼ ἀλλάσονται διάμπόρες ἐν δ (λέγε. Inquit &alio loco. γλυιν μὲν γλυκυ μάρῆτε, πικρὸν δʼ ἐπί πικρὸν ὄρουσε.