Latin
DE PRINCIPIIS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his uersibus satis apparet, quid litem &amicitiam nominauerit, &cur ea uelit esse principia, quia uidelicet in elementis &alijs corporibus causas alternationum esse uidet pugnantium inter se qualitatum actionem. Et faciliorem esse transmutationem, ubi aliqua similis est qualitas. Pugnantia pelluntur à pugnantibus, &similia rapacia sunt similium, ut dicitur, Simile amicum simili. Orditur igitur Physicen, ut Medici, ab elementis, &eorum qualitatibus. Nam &Galenus in libro de elementis abijcit illas nimis exiles disputationes de Materia prima, de qua Aristoteles loquitur. Et Hippocrates reprehendit Melissum, qui dixit unum quoddam esse principium commune, ex quo omnia alia corpora. orta sint, tanquam ex semine. Hippocrates contra inquit, corpora mixta necessario ex pluribus &diuersis corporibus constare, quia alioqui non essent obnoxia alterationibus atque corruptionibus, Nec uero multum differt sententia Melißi ab Aristotelica. Sed his tenuibus disputationibus omißis, teneamus quod uerum &certo comprehensum est, prima corpora simplicia, esse Coelum &quatuor elementa, ac deinceps mixta ex elementis extruamus, nec curiose aliam priorem materiam quaeramus. Praetereo etiam uolens multorum furores de principijs. Democritus componit mundum ex atomis, &hos ait subinde aliter ruere, ac propterea subinde alios mundos nasci, &eosdem occidere, Sicut Lucretius libro secundo de atomis inquit: Semina mundi, Multi modis uolitant aeterno percita motu. Haec prodigiosa deliramenta Epicurus postea