Latin
PRIMA DIVISIO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 119
Unproofread scanNot analysed yet
Alia sunt uoluntaria, quae agunt cum cogitatione, seu deliberatione, &possunt agere, &omittere, &abrumpere actionem, Vt Faber agit uolens, &potest agere, potest etiam cessare, quanquam materia &instrumenta ad manus sunt. Ac pluximum refert in multis negotiis considerare hoc discrimen. Oculi agunt naturaliter, Quomodo igitur regi possunt? Per locomotiuam, quae obtemperat uoluntati. Aristoteles in octauo Physicorum, inter argumenta de mnndi aeternitate, hoc quoque recitat. Profectißimum agens minime est ociosum. Deus est perfectißimum agens. Ergo in mundo ab aeterno exeruit suam efficaciam. Maior uera est de agente Naturali. Non necesse est ueram esse de agente uoluntario.