Latin
PRIMA DIVISIO
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 120
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen fuisse aliquando Deum ociosum imaginemur. Semper enim sapientißima colloquia sunt, &fuerum, &erunt, aeterni Patris, Filij, &Spiritus sancti. Differunt autem tripliciter causae naturales &uoluntariae. Primum, quia effectus causae naturalis oriuntur a materia &forma, seu temparamento, seu qualitatibus, quae formam substantialem proprie comitantur, ut calefactio est ab igni, seu a calore ignis. Inclinatio in Magnete, est à temperamento, Sed effectus causae uoluntariae, oriuntur à potentia cogitante &libera. Secundo differunt Naturales, cum sunt integrae &obiectum admotum est, non possunt non agere. Vt ignis non potest non urere admotam materiam, Econtra uoluntariae sunt liberae, hoc est, agere possunt, aut non agere, ut Faber etiamsi materia adest, tamen potest fabricare, aut non fabricare. Tertio differunt, quia natura agit uno quodam certo modo: Vt ignis semper calefacit, &desiccat. Homo semper gignit hominem, Bos bouem. In hanc sententiam inquit Aristoteles: Natura est determinata ad unum. Sol etsi durat lutum, &liquefacit ceram, tanen ino &eodem modo in utraque materia agit, quia cum calefaciat. resoluit, &humiditatem extrahit.