Latin
DE CAVSIS FINALIBVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 125
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo uoluntas fossuri, seu foßio dicitur causa per accidens, Vinitor fodere uolebat, ut uites plantaret. Hunc effectum mens intuebatur, neque in homine acceßit aliud accidens, Sed effectum de quo cogitaret, alius euentus comitatus est. Huius unius exempli recitatio magnum lumen est disputationum de fortuna. Expositio Romuli &Remi fuit causa per accidens nutricationis factae à Lupa. Hic nullum accidens ad cogitationem exponentis acceßit, seu ad puerorum naturam, Sed ipsam expositionem comitatus est alius euentus: Lupa quae eodem tempore in ripa uagabatur, ad infantes propius acceßit, nec fuit famelica. Id casus uocatur. Cum autem non solum in philosophia, sed omnino in tota uita plurimum referat discernere per se causas, &causas per accidens, haec pars doctrinae physicae nequaquam negligenda est. Discrimen etiam consideretur inter causas per accidens, &inter causas iusto ordine concurrentes ad aliquam rem efficiendam: Vt sunt causa praeparantes, Instrumenta, Causae sine quibus non. Hae non nominantur proprie causae per accidens. Etsi interdum adpellatione aliqui abutuntur: Vt Causa per se, lucis sparsa in cubiculo, est Sol, Causon sam per accidens uocant aperientem ualuas. Sed uerius est causa praeparans, uel causa sine qua non quia iusto ordine concurrit, Sol enim non spargit radios per corpus opacum. Nunc de diuisione Aristotelica dicemus, qui duas nominat causas per accidens: Fortunam &Casum. Quomodo discernit Aristoteles Fortunam &Casum? Principio monendus est auditor, Aristotelem hic primum illud genus causarum per accidens, quod latißime uagatur, praeterire, cum uidelicet accidens in altero per se agente accedit, ut diximus, Febrim causam per accidens esse temperantiae. Interdum obiter huius generis mentionem facit, Vt cum inquit: Musicus statuam fabricat. Sed talia exempla nec ad fortunam, nec ad casum concinne accommodantur. Sed Fortuna &casus dicuntur, cum cuentus alij accedunt, praeter cos, qui cogitati, aut ordinati sunt. Priusquam autem definitiones recito, Grammatica admonitio inserenda est. Varius est usus uocabuli Fortunae, eamque uarietatem in explicando obseruare utile est. Interdum significat ipsos euentus, Vt cum dicimus, Florentem fortunam. Sic Virgilius, nomen usurpat in hoc uersu de rebus secundis. Hospitium antiquum Troiae, socijque penates, Dum fortuna fuit. id est, donec res secundae fuerunt. Alias causam significat, ut in his uersibus Virgilij. Multa dies, uariusque labor mutabilis aeui Retulit in melius, multos alterna reuisens Lusit, &in solido rursus fortuna locauit. Etsi autem promiscue usurpant Poete fati &