Latin
DE CAVSIS FINALIBVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 126
Unproofread scanNot analysed yet
fortunae nomen, tamen infra discrimen ostendemus. Idem euentus dicitur fatalis &fortuitus. Fortuitus, respectu nostri consilij, quia nos cansam non uidemus, nec gubernauimus euentum mstro consilio. Fatalis, quia certa quadam causa, uidelicet, aut Dei consilio, aut inclinatione à Sideribus orta, gubernatur. Dicemus enim infra, causas per accidens, ut aliquas per se causas referri. Sic autem utitur Aristoteles appellationibus Fortunae &Casus, hoc loco, ut causas dici uelit, ac Fortunae nomen attribuit agentibus cum deliberatione, quorum actiones tamen alij euentus comitantur, praeter intentos. Casum uero tribuit agentibus sine deliberatione. Vt cum uitrum de mensa cadens, latus non allidit solo, sed procumbit in bisin, nec frangitur. Quid est Fortuna? Recenseo usitatam definitionem apud Aristotelicos: Fortuna est causa per accidens in agentibus cum deliberatione, quorum actiones tamen alij euentus comitantur, nec praeuisi, nec intenti, seu boni, seu mali. Vt piscatores Milesij cum capiendorum piscium causa retia in mare demisissent, aureum tripodem excipiunt. Hîc uoluntas piscatorum seu ipsa Piscatio causa fuit inuenti tripidis, Sed per accidens, quia alius euentus acceßit, nec praeuisus, nec intentus. Et usitatum est Aristotelicis, uoluntatem hoc modo, seu actionem, cui comes est ille non praeuisus euentus, uocare causam per accidens, quae Fortuna nominatur. Foßio instituta ad plantandas uites, causa est inuenti thesauri, sed per accidens, quia ille non praeuisus euentus acceßit. Sed hic manet quaestio, unde hic euentus regatur, unde accedat? nulla ne causa gubernante? an tantum, quia tunc piscatoria nauis casu in eum locum impulsa est, ubi tripus inter arenas uoluebatur? Cum Polycrates in uentre piscis donati annulum abiectum reperit, causa per accidens fuit piscatio illa, &quod captus piscis ad Polycraten adfertur. Haec accidere sine ulla per se causa gubernante dicerent Democritus, Epicurus, &multi Physici, disputarentque satis esse referre haec ad temerarios motus uoluntatum &materiae, sine ulla causa. Sed Aristoteles uerecundius locutus est, non dicit nullam esse causam, sed ἀόριστον, incertam, &nobis ignotam. Quaerunt igitur alij per se causas. Hinc disputationes uariae de Fato exortae sunt. Quid est Casus?