Latin
LIBER PRIMVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim &ipse ordo consequentiae in Syllogismo natura notus, sicut principia, Sunt igitur &conclusiones certae &firmae, quae bona consequentia, ex principijs &experientia extruuntur. Experientia manifeste ostendit in corporibus inferioribus, diuersas esse qualitates, &diuersos motus. In igni est calor, in terra &aqua frigiditas, &hae qualitates inter se pugnant. Coelum mouetur circulari motu, Elementa uero, motu recto, leuia sursum, grauia deorsum, Ad has experientias adiungit Physicus principia, ut cum uult osten dere, hunc mundum, quanquam magnitudo oculis comprehendi non potest, tamen finitum quiddam esse, orditur ab hoc principio, Nullum corpus infinitum mouetur circulariter. Manifestum est autem coelum circumagi exiguo tempore horis, uidelicet 24. Non est igitur infinitum. Maior ex principijs sumitur. Distantia infinita non potest finito tempore percurri. Et ubi diameter in infinitum currit, non potest fieri conuersio ad idem pun ctum. Vera est igitur &firma conclusio, Coelum non esse corpus infinitum. Haec sententia cum ad aspectionem naturae utilis est, quia gratum est quasi mente illam ingentem magnitudinem comprehendere &circumscribere, tum uero prodest deinde ad metienda spacia regionum coeli &terrae, ut ubi sit domicilium nostrum, et in qua parte mundi res gestae sint, quas legimus aut audimus, sciatur. Quanquam autem non omnes naturae partes peruestigatas tenemus, tamen experientia confirmat, ingentem multitudinem esse certarum propositionum, quarum cognitio ut ilis est. Ac ut discedam à coelestibus corporibus, de quibus multi concedunt, ideo maiorem certitudinem esse, quia non sunt obnoxia generationi &corruptioni, sicut mixta, dicam de generatione. Certum est non confundi species, non gigni bouem ex arbore, Sed quaelibet natura a liquid suae speciei propagare soiet. Deinde certum esse numerorum ordinem &torum progreßiones &proportiones manifestum est, Praeterea in nutritione constat, naturam &res nutrientes certas, &modum requirere. Postremo in curatione, multa certa esse manifestum est. Si corpori inflammato febribus, insuper uinum dederis, magis accendes. Haec causa comparet. Et principia uera traduntur, Similia augeri accessione similium, &contrarijs contraria curandae esse. Saepe etiam cum causae non perspiciuntur, tamen euentus manifesti sunt, ut non uidemus, cur Paeonia prosit aduersus Comitialem, At effectus tamen notus est, ac compertum est, eam arcere Comitialem morbum. Talia multa sunt. Galenus narrat casu accidisse, ut cum bibissent aliqui uinum, in quo Echidnae necatae erant, liberati sint Elephantiasi, seu Lepra. Eius euentus exempla, cum aliquot comperta essent, postea id remedium pro certo receptum est. Corpora mundi ita diuinitus in natura ordinata sunt, ut cohereant, ne qua sit uacuitas. Hic ordo ut seruetur, graue sursum ascendit, aut consistit nullae re inferius sustentante, ut aqua in uasculis perforatis obstructo superne orificio.