Latin
LIBER PRIMVS
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Fatendum est igitur multa esse certa, etiamsi non omnes naturae partes peruestigatae sunt. Ac nos confirmati testimonijs coelestis doctrinae, constantius de certitudine pronunciare possumus. Scimus Deum esse autorem naturae, &tradidisse multas ordimationes, quas uult nobis certas esse, ut generationis, nutritionis, numerorum, uitae, mortis &multorum motuum corporis, quibus detrahere certitudinem, est Deum contumelia adficere. Et qualis furor esset dicere non esse certum, an homo edens, bibens, loquens, &omnia officia hominis uiui faciens, uiuat, aut, an Pompei truncus praeciso capite iacens in littore, sit mortuus. Explodatur ergo illa Pyrrhoniorum &similium dubitatio, &opponantur cum regulae certitudinis, quas dixi, principia &uniuer salis experientia, tum uero etiam testimonium doctrinae coelestis, &uoluntas Dei. Nec illa Platonis cauillatione moueamur, apud quem Socrates inquit, se quoque ardentem cupiditate aspiciendae naturae auide didicisse Physica iuniorem, Sed ex his hoc se adsecutum esse, ut quae antea sciebat, ac certißima esse iudicabat, postea uelut effugientia è manibus, animaduerterit esse incerta. Hoc Socratis dictum non transferatur ad omnia. Nec in uniuersum tollatur certitudo. Etsi enim saepe accidit, ut homines tum docti, tum indocti, adsentiantur incertis, eaque amplectantur tanquam certa, de quibus postea error deprehenditur, tamen interim non sunt omnia incerta. Et in eo loco Socrates satis grauiter ostendit, quid uelit. Ait se quaesiuisse non tantum propinquas causas, sed primam &praecipuam, cum legisset Anaxagoram, qui dixerat totum hoc mundi &naturae opificium ab aeterna mente architectatrice sic distributum et conditum esse. Verba enim Anaxagorae haec sunt, νους ἔρ ὁ διακοσμῶντε καὶ πάντῳράιτιος. Hanc causam quia non potuerit propius dibzy G Google propius aspicere &contueri, non potuisse acquiescere animum suum quaeritur. Interim non negat de secundis causis multas esse certas propositiones. Sed uerum est, auiditatem humanae mentis quaerere primam causam, imo haec ingens naturae uarietas, ideo proposita est oculis, ut naturae opificem Deum quaeramus. Et tunc cum ipsum coram cernemus, naturam rerum integre intelligemus: Interea teneamus quae nobis certis testimonijs de sua natura &uoluntate Deus tradidit, quorum cognitio &ipsa multum lucis addit plerisque disputationibus physicis.