Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 160
Unproofread scanNot analysed yet
Vt in mente, discentis facta est alteratio, cun accepit nouam notitiam, ut cum primum uidet quispiam Leonem. Haec noticia etsi actio est senjuum, aut intellectus, pingens imaginem, tamen qualitas dicitur. Sic alteratio est, cum Cicero inuitatus clementia Iulij, quem oderat, uult iam ei bene esse, &incipit eum diligere. Tales mutationes collocantur etiam inter alterationes, Et recte dicitur: Habitus &adfectus, praesertim durabiles, ut amorem, odium, qualita. tes esse. Loci mutatio, est motus, quo subinde aliud spacium acquiritur in continente corpus, aut corporis partes. Quomodo nominantur initia &fines motuum? Terminus à quo dicitur, unde fit motus. Terminus Ad quem, est id, quod acquiritur motu. Quae est proprietas Motus? Proprictas motus est, succeßiue fieri. Ideo Aristoteles inquit: Omnis motus fit in tempore, id