Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 160-2
Unproofread scanNot analysed yet
est, succeßiue, non instanti. Est enim tempus duratio, uel mensura durationis, hoc est, mensura motus secundum prius &posterius. Sed de generatione &corruptione quadam dialectica subtilitate aliter disputant, Dicunt generationem &corruptionem fieri in instanti, ut uocant, non succeßiue. Ideoque eas malunt nominare mutationes, quam motus. Huius cauillationis hic fons est. Dialectici dicunt formas substantiales non recipere magis &minus, nec diuisibiles esse, sicut qualitates, calor, frigus, &aliae recipiunt magis &minus, &sunt diuisibiles, &pauatim plures gradus acquiruntur. Ideo cum animal generatur, negant formam substantialem per partes acquiri. Sed postquam alterationibus satis disposita est materia, tum demum dicunt simul introduci formam substantialem in instanti. Haec somnia aliqui magno tumultu defendunt, cum autem uanitas manifesta sit, relinquamus ea, nec opus est refutatione. Verum est enim etiam formas substantiales elementorum, metallorum plantarum &animantium habere partes seu gradus, et paulatim plures gradus acquiri, ut in generatione arboris, aut bouis. Horum generationes etiam succeßiuae reßiuae sunt, ut aliorum motuum. Idque defendit Auerrois.