Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 162
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hi motus contrarij sunt, qui sunt ad terminos contrarios acquirendos, ut motus qui est ad caliditatem, contrarius est motui, qui est ad fragiditatem. Motus solis, qui est sursum a Capricorno ad Cancrum, contrarius est motui, qui est deorsum a Cancro ad Capricornum. Sunt ne unus motus, Actio &Passio? Etsi ociosa subtilitas esse uidetur, quaerete, an unum quiddam sint Actio &Paßio, tamen aliquid conducit ad declarandum, quid sit motus. In uerberatione faciei una res est, receptio ictus, seu ipse sensus partis percussae, &actio percutientis, Sed differunt terminis &relationibus. Actio, seu percußio actiua oritur ab agente, &desinit in recipiente. Econtra paßio relatio est patientis ad agens, sed tamen unus &idem ictus est. Ita in alterationibus, ut in calefactione aquae, eadem caliditas est, cuius partes paulatim in aquam introducuntur, tuntur, sed tamen oritur forma ab agente &à patiente recipitur, Ita differunt Actio &Paßio terminis ac relationibus. Sed forma quae transfunditur, eadem est, cuius acquisitio seu transfusio reipsa est motus. Aristoteles in hac disputatione recitat hoc dictum. Vt eadem uia est a Thebis ad Athenas, &ab Athenis ad Thebas, ita motum unum esse inquit actionem &paßionem, Sed tamen regulam addit, cuius usus late patet: In his, quae sunt eadem reipsa, tamen simul aliqua insunt diuersa, &multi respectus uariantur. Eadem Luna superior est aere, &inferior Sole. Idem potus bonus est parti torrefactae in corpore, &malus est toti corpori, Idem neruus est organum sensus, &motus localis. Hoc igitur dictum sit admonitio, ut cum in una re inueniuntur aliqua diuersa, ut fit saepißime prudentia adhibeatur in distinguendo, &causae diuersitatis dextre quaerantur. Vt in una &eadem anima hominis, sunt noticiae legis, &iudicium adprobans legem Dei, &tamen sunt in ea multi adfectus repugnantes legi. Quid est Quies? Quies est priuatio motus in eo, quod moueri potest. Opponuntur enim priuatiue, Quics &motus.