Latin
DE CAVSA FINALI
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 161
Unproofread scanNot analysed yet
Dic diuisiones Motuum. Alia per se mouentur, alia per accidens, Per se mouentur, quae propria &principaliter acquirunt terminum motus. Vt generato homine, substantia generatur per se, Accidentia per accidens, id est, baerent in eo, quod generatur nec sunt principalis terminus generationis. Caeterum non unò modo, sed multipliciter dicuntur res moueri per accidens, ut in motu Locali, cum per se mouetur totum, pars mouetur per accidens, ad motum totius Contentum mouetur per accidens, ad motum continentis, ut sedens in Naui, quae impulsa in aquis uehitur. Cum morbus curatur, ut cruditas in uentriculo, simul curatur per accidens symptoma, ut uigiliae, facta alteratione in uentriculo, ut rursus concoquat, &emittat suaues halitus, hi in cerebro postea etiam sonnum efficere possunt. Alia diuisio. Valde utilis est diuisio, qua Motum distribuimus in Naturalem, Violentum &Animalem. Naturalis est cuius causa est principium internum, uidelicet, ipsa natura inclinans ad eum motum. Sic &usitate dicitur, Motus naturalis est, qui fit à principio interiore conferente uim passo, dibzy G Google passo, id est, conferente inclinationem mobili. Supra enim dictum est, omnibus corporibus competere suos motus, &naturam uocari illam ipsam inclinationem ad certos motus. De hac specie Regula est: Motum naturalem esse uniformem, sicut graue semper deorsum fertur. Ignis semper calefacit. Quod autem dicitur, Motus naturalis est initio remißior, &in fine uelocior, intelligi debet de motu Locali, ut grauia in acre, quia magis magisque pellunt aerem, in fine mouentur uelocius. Violentus motus est, qui est a principio externo, non conferente uim passo, id est, non conferente naturalem inclinationem mobili. Adeo enim mobile non habet inclinationem naturalem ad eum motum, ut resistat etiam impellenti: ut cum Lapis sursum proijcitur. De hac specie dicitur, uiolenti motus accidere uni corpori multiplices possunt. Vt Lapides sursum proijci, aut in gyros circumagi, aut uarie in plano uolui possunt. Item, Motus uiolentus initio uelocior est, deinde paulatim fit languidior. Animalis motus est, qui oritur a principio interno, sed non conferente uim passo, id est, non conferente naturalem inclinationem mobili. Nam in animalibus regitur motus à principio cognoscente, quod imperat motum neruis, suo quodam modo. Nec neruis inseritur aliqua uis a principio cognoscente. De hac specie regulae sunt: Motus animalis non est uniformis, Item, Motus animalis initio remißior est, in medio fortior, calefactis iam neruis, &excitatis spiritibus, in fine fi languidior, uidelicet, consumptis iam spiritibus. Vnde sumitur motuum contrarietas? A terminis ad quos.