Latin
DE FINE ET VTILITATE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE FINE ET VTILITATE Physices. Quis est finis &usus Physices? Tota natura rerum uelut theatrum est humani ingenij, quod Deus uult aspici. Ideo indidit hominum mentibus cupiditatem considerandarum rerum, &uoluptatem, quae agnitionem comitatur. Hae causae inuitant sana ingenia ad considerationem naturae, etiamsi utilitas nulla sequeretur Vt uisio dilectat, etiamsi utilitas nulla sequeretur, ita &mens sua natura ducitur ad aspiciendas res. Sint igitur hae causae huius studij, quia maxime secundum naturam, est considerare naturam, &consideratio per sese adfert dulcißimas uoluptates, etiamsi aliae utilitates non sequerentur.