Latin
DE FINE ET VTILITATE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed accedant aliae causae, ideo Deus has flammas indidit menti, incitantes ad inquisitionem naturae, ut haec doctrina primum sit iter ad agnitionem Dei, deinde ut monstret uitae praesidia. Quae igitur praesidia uitae adferat, consideremus: Ex hac doctrina extruitur ars Medica, quia hic discernuntur elementa, qualitates, qualitatum actiones, cognatio, dißidia, causae alterationum in elementis &mixtis naturae, disimiles humorum in corpore humano, temperamenta seu crases, &his congruentes spiritus, inclinationes &adfectus in hominibus. Haec aliquantulum &uel obiter aspicere in nobis, multum conducit, &ad ualctudinem tuendam, &ad mores regendos. Multi seui morbi initio philosophica diligentia facile depelli possunt, qui dibzy G Google qui confirmati deinde non uere uincuntur remediis, Sicut eruditißime ait Celsus, multos magnos morbos curari quicte &abstinentia, quarum rerum causas &moderationem haec physica doctrina ostendit. Deinde causarum distributiones in omnibus artibus, &in uniuersa uita maximum usum habent. Necesse est scire discrimina causarum naturalium, uoluntariarum, totalium, partialium, necessario concurrentium, principalium, minus principalium, denique longa est huius partis doctrina, qua minime omnium in Ecclesia carere possumus, ubi saepe de multis &uarijs actionum humanarum causis dicendum est. Qualis causa sit Deus, an adsit suo opificio &hominum sustentationi, ut Stoici horribili amentia finxerunt, tanquam agens non libere, sed necessario. Quae causae concurrant, cum Scipio abstinet ab alterius sponsa. Quae causae concurrant, cum Ioseph abstinet a coninge domini. Deinde necesse est in explicatione doctrinae Christianae nosse partes hominis, discrimen potentiarum cognoscentium &appetentium, &carum actionum, in qua parte sint notitiae, ubi sint adfectus seu ὀρμαι, quale sit dißidium inter haec. Denique etsi inter Physicam &doctrinam Euangelij, &promißionem a Deo patefactam, ac longe positam supra captum humanum, ingens discrimen est, nec genera doctrinarum confundenda zed by Google Dig denda sunt, tamen multa sunt in doctrina Ecclesiae, quae sine Physicis explicari non possunt, sicut &primi &summi doctores in Ecclesia, Patres &Prophetae, in hac doctrina de natura rerum eruditißimi fuerunt.