Latin
170
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 170
Unproofread scanNot analysed yet
Mensis synodicus, quem uocant mensem consecutionis seu coniunctionalem, est interuallum, quo Luna non solum ad idem punctum redit, unde discesserat, sed ad ipsum solem, qui interea longius progressus, receßit a loco proximae coniunctionis, Sed Luna eum assequitur a fine mensis periodici, spacio aliquanto maiore quam bidui. Est autem mensis synodicus medius dierum 29. horarum i2. minutorum 44. secundorum 3. Annus est tempus, quo Sol a uerni aequinoctij puncto egressus, Zodiaco peragrato, in idem punctum redit, quae peragratio fit diebus 365. Horis 5. Minutis 49. Secundis 36. Has definitiones notißimas esse oportet, quare eas hic quoque breuiter recitaui, sed explicatio alibi traditur. Nunc studiosi cogitent &celebrent consilium Dei, qui arte motus coelestes ita instituit qut ordo temporum distribui posset, qui propter plurimas causas hominibus necessarius est. Nisi enim annorum seriem nossemus, nihilo magis retro initia rerum, aut religionum cogitare possemus, quam pecudes. eudes. Quare &gratias Deo agamus, quod Tempora distinxit ipse, &quidem uices gratißimas fecit dierum &noctium, mensium, aestatis &hyemis, ad quas uices mirabili consilio accommodauit conueniens ortus &occasus stellarum.