Latin
190
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 190
Unproofread scanNot analysed yet
Sciamus etiam harum rerum doctrinam uitae hominum necessariam esse, &Deum uelle, ut aliqui cam considerent. Nam cum in diuinis libris dicatur, Deum instituisse cursum Solis, ut annum efficiat, necesse est certe accedere animaduersionem, seu considerationem aliquam, quia non considerans, ignorat anni metas aut spacium, Sicut pecudibus ignoti sunt anni spacia. De Tempore, Aeuo &Aeternitate. Vocabulum Temporis generaliter sumi potest pro cuiuscunque rei duratione. Sed cum ab aeternitate discernitur, significat durationem rerum mutabilium, quae incipiunt &desinunt. Aeuum significat durationem eorum quae caeperunt, sed non desinunt, ut Angelis aeuum tribuitur. Aeternitatem Deo proprie tribuunt, qui nec principium nec finem habet. Quid est Instans? Vt Linea continuum quiddam est, quod inchoatur &terminatur punctis, quae geometer cogitatione constituit indiuisibilia esse, ita tempus continua succeßio est, quae inchoatur &terminatur momento, quod uocant, Nunc, scu Instans, quod etiam cogitatione constituitur indiuisibile. Et hoc modo definitur Instans, Instans est terminus copulans partes praeteriti &futuri temporis. Vt autem punctum Physicum differt à puncto Mathematico, ita sciendum est, Nunc seu Instans physicum differre ab eo, quod indiuisibiliter consideratur.