Latin
178
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 178
Unproofread scanNot analysed yet
Si praeceßit mobile, aut fuit aeternum, aut cepit per alium motum. Iam si cepit per alium motum, fuit motus ante mobile, quod est impoßibile. Relinquitur ergo mobile fuisse aeternum. Responsio. Neganda est haec consequentia, si praeceßit mobile, cepit per alium motum, Nam mobile, id est, coelum, non cepit per alium motum ullius finiti corporis, sed per decretum &Ideam primae causae condentis &formantis naturam, sine externo auxilio, &sine mutatione in ipsa. Nam decretum illud &Idea admirandi operis, non est motus extra mentem architecti, nec efficit mutationem in ipso architecto. Haec sunt praecipua argumenta, quae ad confirmandam aeternitatem ab Aristotele recitantur quorum sententiam mediocri perspicuitate exposui. Hactenus recitaui praecipuas materias, quae continentur in octo libris physicorum, ut uocantur quae sunt exigua initia doctrinae de natura corporum, quia in genere dicunt de causis, &de proprietatibus corporum, de motu, loco, tempore, &discernunt materiam &formam. Nunc sequetur doctrina de Elementis, &de mixtionibm in qua causae alterationum, generationum &corruptionum propiores conspici possunt.