Latin
179
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 179
Unproofread scanNot analysed yet
Et usus illustris est huius doctrinae in omnum mixtorum consideratione, ubi quaerimus, quae res quibus iungi aut misceri poßint, &quales fiant alterationes, aut generationes, aut corruptiones, iunctis aut mixtis certis rebus, ut sicut arte uidemus Lapides coctos fieri, sumpta uiscosa terra, &malefacta aqua ac agitata, ut aqua undique misceatur terrae, Nam humor est coagulum, sine quo siccae partes non cohaerent, postea uero accedit assatio, qua moles illa duratur: ita &in terra, &in ipsis hominum renibus nascuntur Lapides, quia pinguis &biliosa superfluitas nutrimenti in renibus subsidit, &propter debilitatem natiui caloris, qui si fortior esset, dißiparet eam materiam &expelleret, paulatim coit &coagulatur illa moles, Deinde accedit assatio, quae fit à calore praeternaturali. Vt enim calefiunt etiam in hyeme canales, quia halitus efflari non possunt, ita in senili corpore, propter obstructiones, Calor ille praeternaturalis crescit aut accenditur motu, quo calore praeternaturali materia uiscosa in cauis locis assatur. Vides igitur, quarum materiarum fiat mixtio, scilicet in nutrimento partium siccarum, &humidarum, quae sunt in superfluitate uiscosa &tenaci. Vides &concurrere efficientes causas, sed diuerso itiz byGoogl frigus &calorem alienum. Et fadiuerso modo, cilius gignuntur calculi in renibus natura nimium calentibus, quia cum proprium caloris sit, praesertim immoderati, attrahere, renes in talibus plus materiae attrahunt, &magis inflammantur motu. Et haec causa est, cur hic morbus in natos propagetur, quia renum natura similis, id est, calidior, plerunque propagatur Hoc exemplum eo recitaui, ut considerent iuniores, qualis sit usus doctrinae supra de causis traditae, &auidius expectent sequentem de mixtionibus &uarijs qualitatum actionibus. Dixi hic materiam Lapidis esse pinguem &biliosam superfluitatem. Deinde causa, cur moles cumuletur, non est positiua, sed priuatiua, scilicet defectus caloris. Iacet materia immota &coit, quia non expellitur. Sed causa positiua est in assando, calor alienus, qui durat hanc molem, ut fit in coctis lapidibus, Sed in parte operis, quae sequitur, plura exempla recitabimus. τέλος. z 2 LIBER