Latin
LIBER TERTIVS, DE
Melanchthon, Initia doctrinae physicae 183
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem proprij effectus calidi, calefacere, congregare homogenea, id est, corpora eiusdem speciei, &econtra disgregare &separare heterogenea, id est, diuersarum specierum corpora, item, separare, rarefacere, attenuare, digerere fundere, incidere, dissoluere, laxare, aperire, attrahere. Exempla in metallicis officinis, &in medicatione paßim obuia sunt. Calor diuersa metalle dissoluit ac dißipat. Et rursus cognata congregat. Et Medici cum dißipandi sunt fluxus, utuntur leuiter calidis, ut Meliloto, Origano, χαμαιμέλω, Althea. Frigidi proprietates sunt, frigefacere, congregare, &astringere homogenea &heterogeuta, ut aquam cum aqua congelando. In metallis diuersae species commixtae, ut Cuprum &Argentum, donec massa frigida est, &nondum calore dissoluta, simul manent. Sunt igitur frigoris &aliae uicinae effectiones, condensare, obstruere, reddere corpora craßiora &grauiora stupefacere. Dictum est de proprijs effectionibus Caloris &frigoris, Sed aliae per accidens utrique communes sunt, ut calor &frigus desiccant, diuersis modis. Calor, quia resoluit &consumit, Frigus autem uel quia calorem educit, cum quo simul exhalat humiditas, uel quia obstruit poros &astringit, ut in luto, ne dilatare se humor poßit.